Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
de Operationibus Animae hum. 55
quae obscurius percipimus , adhibendam difficilio-
rem reddant; sed plerumque etiam, & quidem potis-
limam , difficultas hxc inde oritur , quod vehemen-
tior agitatio fibrarum, qu$ cum perceptione clario-
re conjungitur , intentionem illam fibrarum impe-
diat , q s ad attentionem in alia objetfia minus cla-
re percepta defigendam necessaria est.
gp. Propositio V. Plerumque tamen atten-
tio sic in noflrapoteftate eft, ut eam etiam, neglectis
perceptionibus clarioribus, defigere m illa objecta pof-
fiimis, quce obfcurius percipimus. Certe nemo
erit, qui id non fepiffime tum in se ipso, tum
etiam in aliis expertus fuerit: maxime vero
id testari poliunt ii, qui sublimioribus scien-
tiis operam dant, & non raro omnem animi
attentionem ab iis etiam objedis, qua: maxi-
mas in organa sensuum impressiones faciunt,
avocare, atque ad contemplandas res obscu-
rissimas abstrusissimasque convertere solent.
86. Corollarium. Hinc igitur patet, at-
tentionem non effici in anima a causis extra-
neis , sed esse adtionem animae ipsius , quae ab
ejusdem libera voluntate pendeat.
87. Scholion. Dixi tantum , attentionem
plerumque sic in nostra potestate effe , ut eam etiam,
neglestis perceptionibus clarioribus , in objefta ob-
scurius percepta defigere possimus : nam conflat uti-
que etiam per experientiam, id non omnino univer-
se verum esse. Habemus etiam interdum ideas, qu®
omnem animi attentionem tanta vi ad sese rapiunt,
ut jam ideas obscuriores , quamdiu ili® in mente
existunt, vix obiter intueri possimus. Tales saipe
sunt ideas sensuales , qu$ per nimium vehementes
concitationes agitationesque fibrarum nervearum seu
D 4 ju-
 
Annotationen