Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
S8 Partis II. Sectio I.
intelligere quilibet a posteriori potest : (i
enim motiones illa?, quae sensionibus respon-
dent,in cerebro etiam post sensiones constanter
perseverarent, res illa?, quas setnel (en(u ali-
quo percepimus , animis nostris perpetuo ob-
versari deberent» id quod experientia? inti-
ma repugnat. In corpore igitur nihil ex sen-
sionibus relinqui potest , nisi peculiaris quae-
dam dispositio cerebri ad motiones , seu ideas
materiales similes iis , qua? cum sensionibus
conjun&ae fuere. Sed dispositio ista cerebri
nihil ad imaginationes nostras conferre potest,
nisi quatenus per eam instauratio pristinarum
idearum materialium , quae dein ideas phan-
tasticas excitent , juvatur , ac promovetur:
pleraque autem idea phantastica? non exci-
tantur in nobis ab instauratis pristinis ideis
materialibus ( 128 & praced.) : praeter eam
igitur disposirionem cerebri aliud aliquid,
quod effingendis ideis phantasticis proxime &
universe inssirviat, atque tum ab ideis mate-
rialibus , tum a dispositione illa cerebri ad has
ideas recipiendas omnino diversum sit, non
in cerebro , atque adeo non in corpore, sed
in anima ipsa ex sensionibus nostris relinqui
necesse est. Perspicuutn vero est, reliquias
istas sensionum , cum idea? pristina? per eas,
jmo quodammodo, etiam ex iis redintegren-
tur , recte ac merito fyecies. rerum sensu per-
ceptarum appellari possie » quidquid demum
illa? reipsa fuerint.
133. Corollarium I. Evidens est igitur,
animam hominis esse quid a cerebro prorsus
diversum : ac proinde , si nulla alia corporis
humani pars sit, quae vices anima melius obi-
re
 
Annotationen