Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
126 Partis II. Sectio I.
ve in mente tantum reprassentatam, intuemur , aut
intuitus istius conscii sumus : sed tum etiam iden-
titatem aut distinrttonem rerum , vei veram , vel
apparentem, intuemur, istiusque intuitus conscien-
tiam habemus , quando de ferenda sententia medita-
te deliberamus , vel denique etiam consulto ex me-
tu erroris judicium suspendimus : igitur tum etiam
judicamus , cum de ferendo judicio adhuc delibe-
ramus , aut judicium omnino suspendimus: hoc ve-
ro quis capiet ? Denique ut alia hujus generis pa-
radoxa taceam : si judicium nihil, nili intuitus, aut
conscientia intuitus sit, quo id , quod judicio affir-
mare vel negare videmur , duntaxat intuemur , cur
Philosophi illi , qui ita intuendo tantum judicant,
non fidem etiam & opinionem intuitum mentis,
aut conscientiam ejus intuitus vocant ? nam profe-
rto etiam credendo & opinando judicamus : cur ipsi
etiam cum reliquo Philosophorum vulgo utrumque
istud judicii genus affensum mentis nuncupant? cur
non dicunt , fidem esse intuitum , vel conscientiam
intuitus , quo identitatem vel distinrtionem rerum
propter aurtoritatem testis intueamur ? & opinio-
nem esse tirnidum intuitum , vel conscientiam timi-
di intuitus , quo identitatem vel distinrtionem re-
rum propter criterium tantum insufficiens intuea-
mur ?
Scholion II. Porro Cartesiani olim
contendebant, judicium voluntatis artionem esse,
propterea quod non judicemus , nisi velimus : sed
si haec argumentatio ad probandam eam opinionem
valeret, proferto eadem etiam ratione evinceretur,
attentionem & ressexionem artiones voluntatis effe :
nam plerumque etiam ad cognitionum nolirarum
objerta attentionem & ressexionem animi non adhi-
bemus , nisi voluerimus : quis vero tandem usque
adeo
 
Annotationen