Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Partis II. Sectio I.







15°
2Io. Scholion. Cum dico , nos nihil , nifi
bonum, appetere, nihilque , nisi malum, aversari
posse , non contendo quidem , nos nonnisi bonum
verum appetere , & nonnisi malum verum aversari
posse , sed istud tantum affirmo , nos non posse ali-
quid appetere, nisi saltem bonum nobis esse videatur,
jieque aversari quidquam, nisi illud nobis tanquam
jnalum reprssentemus ; nam id manifeste per expe-
rientiam conssat , appetitum nostrum fepissime in
bonum duntaxat apparens ferri , & similiter ea ,
quae aversamur , siepissime nonnisi mala apparentia
esse. Sed nec veritati hujus propositionis repugnat,
quod homines interdum etiam consulto ea ample-
stantur , quse sibi noxia , adeoque relative mala effo
sciunt : ut cum quis latroni necem minitanti pecu-
nias tradit, aut cum quis ipse sibi necem consciscit,
&<* : manisestum est enim , hujusmodi mala ab ho-
minibus eligi , non quia mala sunt , sed quia me-
dia ad majus aliquod malum declinandum opportuna
sunt, vel esse videntur : evidens autem eft , mala
minora, quibus mala majora devitantur, eatenus
non mala, sed bona esse. Itaque possnmus etiam
jnalum appetere,non autem ut malum, sed ut bonum:
& similiter possumus etiam bonum aversari , at non
quatenus bonum est , sed quatenus malum est , vel
malum esse putatur. Porro solent nunc pleriqua
perceptiones ipsas boni & mali motiva appetitus no-
minare : at , quamvis hunc modum loquendi non
omnino spernam , certum tamen est, restius bonita-
tem & malitiam ipsam rerum motiva appetitionum
& aversationum noflrarum dici : illud enim est mo-
tivum appetitionis , vel aversationis , quod animos
nostros ad rem appetendam allicit , aut ad eam aver-
sandam impellit: illud autem profefto ad rem appe-
tendam nos allicit, quod nobis in re placet, & il-
lud
 
Annotationen