Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
152 Fartis II. Sectio I.
217. Propositio II. soffumus tamen etiam
Ionum appetere , in quo fimul rationem aliquam mali
cognofcimus , & averfari malum , in quo fimul ra-
tionem aliquam boni cognojcimus. Veritatem hu-
jus assert! quotidiana experientia adeo mani-
feste demonstrat, ut incredibile sit , quen-
quam esse posse , qui eam in dubium vocet.
Nam, ut castera taceam, quis non videt,
quanta cupiditate plerique mortalium vana
oblectamenta sensuum appetant , quamvis
iila cum sumtna corporis & animse pernicie
conjuncta essesciant& fateantur? & quanto-
pere e contrario religionis & pietatis officia
perhorrescant, tametsi ab illis omnem suam
salutem ac felicitatem pendere agnoTcant.
sig. Corollarium. Possumus igitur id
etiam appetere, quod nos non tantum dele-
dat, sed simul etiam taedio afficit: & simili-
ter id etiam aversari .posiurnus , quod nobis
noh .modo taedium , sed & voluptatem affert
(203).
2x9. Scholion. Perspicuum tamen est, etiam
in his casibus bonum a nobis non ob rationem mali,
quam in eo cognoscimus , sed duntaxat, quatenus
bonum esl , appeti , neque malum a nobis repudia-
ri ob bonitatem , quam in eo deprehendimus , sed
tantummodo ob rationem mali.
220. Propositio III. Attamen si ratio ma-
li , quam in bono cognofcimus , ejusdem generis cum
ratione boni fit, non poffumus bonum illud appetere,
idsi ejus ‘ bonitas rationem mali fiiperet : £7 fimiliter
si bonitas ,. quam in malo cognofcimus , ejusdem ge-
neris cum ratione mali fit, non poffumus malum il-
lud averfari, nisi ratio mali rationem boni fuperct.
Nam
 
Annotationen