Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
de Operationibus Animae hum. 167
aut certe non appetere , sed contemnere & asper-
nari possimus. Quare cum dico , nos non posse ap-
petere bonum , in quo nullam omnino speciem
mali cognoscimus , ad speciem mali revoco etiam li-
mitationem, seu parvitatem brevitatemque boni,adeo,
ut twm duntaxat bonum aliquod neceffario a nobis
appeti affirmem, quando in eo nec limitationem,
nec propriam aliquam speciem mali, seu veri, seu
apparentis cognoscimus.
Nos autem reipsa, ut in demonstratione hujus
propositionis dixi, quodvis bonum semper appetere,
& quodvis malum semper aversari , quamdiu inisto
nullam omnino speciem boni, atque in illo nullam
prorsus speciem mali, scilicet nec limitationem, nec
ullam aliam rationem mali cognoscimus, appetitio-
nes & aversationes nostra» indeliberata, ut nihil de
appetitionibus & aversationibus infantium & amen-
tium commemorem , manifeste probant. Quidquid
enim boni nobis seu dormientibus , seu vigilanti-
bus objicitur, id continuo appetimus, & quidquid
nobis mali occurrit, id mox aversamur, nili primo
statimconspestusimul etiam speciem mali in bono, aut
speciem boni in malo animadvertamus; & nonnisi
tum demum appetitionem aut aversationem cohibe-
mus & abrumpimus, cum attentione adhibita spe-
ciem aliquam mali in bono , aut speciem boni in
malo saltem obscure , vel dubitanter agnoscimus.
Neque existimare quisquam debet, legem hanc appe-
titus non esse generalem , propterea quod appetitus
noder non semper in Deum feratur, licet probe ag-
noscamus, eum esse bonum infinitum omnis omni-
no mali, omnisque limitis expers. Nam inprimis
ad istud non semper animum attendimus, cum de
Deo cogitamus; quin impii ssepe etiam mali speciem
in Deo sibi effingunt, dum eum tanquam legislato-
L 4 rem
 
Annotationen