Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Burkhäuser, Nikolaus; Göbhardt, Tobias [Bearb.]; Nitribitt, Franz Ernst [Bearb.]
Institutiones Metaphysicae (Pars 2): De Anima, Sive Psychologia — Wirceburgi: Sumptibus Tobiae Goebhardt, 1773 [VD18 90785053]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.49596#0177
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
de Operationibus Animae hum. 169
quo aliquid appetimus» vel aversamur ob
ejusmodi rationem boni, yel mali , quam
nonnisi facultate cognoscendi superiore perci-
pimus: & hunc appellant appetitum fuperiorem
& rationalem. Similiter etiam appetitiones &
aversationes, prout earum motivum inferio-
ris vel superioris facultatis cognoscendi ob-
jectum fuerit, [eiifitivce vei rationales nuncupa-
ri solent,
234. Corollarium I. Appetitu igitur
inferiori appetimus & aversamur objeda tan-
tum ideo, quia sensus nostros externos, aut
sensum internum ohledtant, vel cruciant: i.
e. quia in organis horum sensuum motiones
jucundas, vel molestas efficiunt: aliam enim
rationem boni vel mali iisdem sensibus per-
cipere non possumus , ac proinde quoque
h$c unica ratio boni & mali est , quam fa-
cultate cognoscendi inferiore percipimus (196).
Quidquid proinde ob alias causas appetimus,
aut aversamur, id appetitu superiore appeti-
mus, aut aversamur.
235. Corollarium II. Appetitu inferio-
re appetimus & aversamur duntaxat res cor-
poreas , appetitu autem fuperiore appeti-
mus & aversamur res tum corporeas, tum
incorporeas (ibid.) : nam evidens est, bo-
num & malum , quod facultate cognos-
.cendi inferiore percipimus , nonnisi in re-
bus corporeis contineri posse : bonitas ve-
ro & ratio mali, qute fola facultate cogno-
scendi superiore percipitur, non modo in re-
bus incorporeis, sed & in corporeis ineffe
potcst.
236. Corollarium III. Appetitu infe-
riore appetimus & aversamur non tantum res
L* 5 prae-
 
Annotationen