Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
190 Partis II. Sectio I.
quse a ssagitio abflerrebant, attendere voluit, ctlrn
tamen ista etiam satis dissinde cognoverit ? nunquid
ideo , quia id melius esse judicavit? ita sane ex
principiis L51BNITZII &, WoLFII responderi debet.
Verum jam redit prior qusstio, cur Cajus idem il-
lud melius esse putaverit? quia aliter judicare non
potuit ? an vero quia ita potius, quam aliter judi-
care voluit? Sed si prius dicatur, denuo non evi-
tatur necessitas antecedens: sin posterius dicatur,
rursus eadem qusssio etiam de hac volitione initau-
rabitur ; atque sic illa etiam deinceps , nili tandem
ad inexsuperabilem aliquam necessitatem pervenia-
tur , identidem sine fine redibit, quin unquam
intelligi possit, quatnam tandem ratio sufficiens ul-
tima fuerit, cur Cajus ssagitium illud admittere de-
creverit. Itaque illi , qui cum LEIBNITZIO &
WOLFIO nonnisi id , quod melius esse judicamus,
velle nos atque eligere poffe exissimant, adeoque
libertatem reipsa in sola facultate deliberandi con-
ssituunt, qua scilicet attentionem animi a motivis
pro una parte pugnantibus avertere, atque in sola
motiva ad partem alteram invitantia defigere , aut
motiva utriusque partis melius expendere, & con-
tendere , vel etiam pro ea parte, in qua primo
minus boni se offert, nova & plura alia motiva un-
dequaque conquirere, atque ita illi speciem majoris
boni pr® altera, qua primo melior videbatur, con-
ciliare possimus: qui , inquam, ita cum Leih-
N1TZIO& WOLFIO sentiunt, vel ad quamvis voli-
tionem liberatn infinitam seriem deliberationum &
volitionum , quarum identidem ali® per alias deter-
minentur, requirere debent: vel dicere debent,
quamlibet volitionem liberam oriri ex deliberatio-
ne & sententia aliqua antecedenter iieceffaria: vel
denique fateri coguntur , posse nos consultatio*
nem, qua libera volitio determinatur, pro arbi-
tra-
 
Annotationen