Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
290 Partis II. Sectio II.
336. Corollarium. Ergo sensiones tum
externa:, tum interna?, tum intimae, irem ima-
ginationes & recordationes, atque apperceptio-
nes (unt verte actiones animae: omnes enim
actus isti sunt perceptiones.
337. Scholion. Admodum sane ambigue scri-
bit Malebranchiits, mentes creatas nihil pojse cog-
nojcere, nifi Deus illas illuminet, nihil pojse semire , nisi
Deus ipsas modificet (332): nam de qua tandem il-
luminatione & modificatione hic loquitur? num di-
cere voluit, mentes nihil cognoscere nihilque sentir®
polle, nisi illis Deus potentiam cognoscendi & sen-
tiendi, aut vim, qua hac potentia completur, aut
ideas ipsas rerum conferat? an vero dicere voluit,
ipsas etiam perceptiones , sive conscientias a solo Deo
effici debere? Sed si tantum dicere voluerit, poten-
tiam aut vim cognoscendi & sentiendi mentibus crea-
tis a Deo conferri, hoc ipso fatetur, cognitiones &
sensiones illarum mentium revera earundem adiones
effe: si hoc tantum affirmarit, a Deo in mentibus
Creatis produci ideas rerum, non declaravit, quid
de perceptionibus ipsis sentiret, atque adeo iisdem
mentibus non debuisset universe vim omnem agendi
denegare: si vero propositum sibi habuerit asserere,
etiam perceptiones ipsas mentium creatarum a solo
Deo produci, debuisset sane apertius sententiamsuam
expromere, simulque explicare, quemadmodum Deus
in anima hominis nihil prorsus agente perceptionem
efficere possit, qus non tantum imago vel reprxsen-
tatio objedi, sed vera ejusdem cognitio atque con-
scientia sit.
338* Propositio V. Etiam attentio, sii-
ditium, ratiocinium funt ver ce actiones anime*
Nam inprimis attentio nihil est, nisi studiosa
quasdam continuatio perceptionis (73): ev^“
dens
 
Annotationen