Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
de Anima Bestiarum. 41 i
moventur, sed & subita contrastione sensum doloris
indicare videntur, si acu pungantur, vel quovis mo«
do laedantur; polypi vero partes dissers etiam pau-
latim in totidem integros novos polypos abeunt: &
scarabzi, muscse & vesps, etiam capite av.ulso, satis
diu vivunt, idque volatu aliisque motibus ossendunt.
Verum ex his minime conficitur, animas horum ani-
malium secari & dividi poffa. Motus enim illi,
qui in reseftis lacertorum, viperarum & serpentum
partibus observantur, non ab anima aliqua, sed a
tenuissimo quodam ssuido adhuc per nervos comme-
ante, & forte etiam cum diversis particulis ex aere
advolantibus fermentante proficiscuntur: neque su-
bita illa agitatio atque contraftio, cum partes illse
punguntur, aut pervelluntur, doloris signum est:
oritur enim ex ftrustura illarum partium, nervo-
rumque tensione, ssuidique per eas decurrentis impul-
sione. De polypo plerique existimant, eum non
effe unum animal, sed pellem quandam aut veluti
testam e succo quodam viscoso confestam, in qua
plura animalcula jam viventia, vel saltem praeter ani-
mal plurima ovula satis jam foecundata delitescant,
quae dein, fadta sestione, evolvantur, novamque su-
am testam parti veteris ita assuant, ut tota nova esse
videatur. Atque hanc quidem explicationem gene-
ratio ipsa polyporum confirmat, cum animalia ista
ex corpore materno, veluti ex trunco instar sarmen-
torum undique eminendo progignantur. Simili
quoque ratione explicari procreatio illa lumbrico-
rum debet, qui, teste D. Reaumur, ex diffeftis parti-
bus unius lumbrici interdum enati sunt; conflat enim,
vermes hos plenos effe ovulis, unde in quavis disse-
«fti lumbrici parte ovulum aliquod evolvi, pellicu-
Isque veteri adha:rescere, atque ex ea vel caput, ve!
caudam exerere, atque ita illam in novum lumbri-
cum transformare potest. Denique credibile est,
sen-
 
Annotationen