Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
128 Partis III. Sectio I.
tus eft, »2WZ' neget ejje certiflimum? hujus nos virtutes
■per mundanum opus dissusas multis vocabulis invocamus.
Imo etiam ilii , qui paganismum serio colebant, ni-
hilominus per instindum quendam naturas interdum
agnoviffe videntur, nonnisi unum Deum esse: nam
s$pe de Deo tanquam unico loquebantur, & in im-
proviso quodam periculo constituti non plurium
Deorum, sed unius tantum Dei opem implorare
solebant. Audio vulgus, inquit Minutius Felix in
Odavio, cum ad coelum manus tendunt, nihil aliud,
quam Deum dicunt: Deus magnus eft: Deus
verus eft: &, fi Deus dederit.
Porro optima ratio paganum ab errore redu-
cendi videtur haec esse. Primum docendus est, Deos
illos, quos ipse colit, revera non effe Deos, id*
quod nemo non facile ex eorum vitiis & impersedio-
nibus demonstrare poterit. Deinde osfendendum
ipsi est, eum, qui plures Deos esse credit, prorsus
imprudenter agere: nullam enim omnino haberi ra-
tionem, cur plures Deos esse putemus: omnem
enim hanc rerum universitatem & potuisse procrea-
ri, & poffe perpetuo ccnservari & administrari ab
uno Deo : imo'Deum effe non poffe, qui hsc omnia
solus agere nequeat: Deum enim oportere ejusmodi
ens esse, quo nullum melius & perfedius potentius-
que effe possit: quin admirabilem perpetuumque re-
rum harum omnium consensum magno esse argumen-
to, nonnisi unum totius mundi supremum audorem
& redorem atque Dominum esse. Tum vero ei
ossendi poterit, summis & sapientissimis cujusvis
seratis viris fuisse semper persuasum, nonnisi unum
verum Deum effe; imo eos etiam, qui plures Deos
<gsse crediderint, semper tamen in ea fuiffe sententia,
unum esse Deum supremum reliquis Diis majorem &
excellentiorem, atque sic ipsos etiam revera vel in-
vitos
 
Annotationen