Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
166 Partis III. Sectio II.
i6r. Propositio V. ObjeEta finita Deus
etiam in eorundem rationibus fiufficientibus cognofcit.
Evidens enim est, res istas absolute etiarr hoc
modo cognosci posfe, neque vere comprehen-
di posfe, nifi etiam ita cognoscantur: cum igi-
tur Deus omnia perfectissime cognoscat, &
comprehendat (147), manifeste patet, obje-
da illa a Deo etiam hoc modo cognosci.
162. Corollarium I. Ea igitur, quo-
rum ratio sufficiens proxima simul & ultima
in solo Deo continetur, Deus in se ipso cog-
noscit: illa vero, quorum ratio sufficiens ul-
tima tantum in Deo, proxima vero in rebus
finitis continetur, icemque ea, quorum ratio
sufficiens ultima partim in Deo," partim in
entibus finitis continetur, Deus quoque par-
tim in se ipso, partim in entibus illis finitis
cognoscit: evidens enim est, rationatum non-
nisi ex tota ratione sufficiente, neque tantum
ex ratione sufficiente ultima, sed nonnisi ex
omnibus rationibus sufficientibus subordinatis
certo & perfe&e intelligi posse.
Ac proinde 1) cum futura soliDeo libera,
& a solo Deo proxime pendentia in Iolis libe-
ris decretis Dei rationem sufficientem proxi-
mam simul & ultimam habeant, ea quoque
Deus in solis suis decretis liberis cognoscit.
3) Cum fatura naturalia & necessaria ra-
tiones sufficientes proximas & medias in viri-
bus &a£bionibus caufarum finitarum, ultimam
vero in decretis iliis Divinis habeant, quibus
Deus causarum finitarum procreationem &
conservationem decrevit, primumque rerum
ordinem, legesque naturse constituit, illa
quo-
 
Annotationen