Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
de Natura Dei. 217
(232 & prseced.): hoc autem profero verum
non estet, nisi Deus iisdem (altem in priori
signo rationis, in quo futuras earundem adio-
nes, aliaque futura contingentia nondum con-
siderat, (Ont. $"62), adeoque voluntate an-
tecedente (192) omni? cuperet, qusecunque
ipsis vere bona sunt.
256. Corollarium. Iisdem igitur enti-
bus Deus voluntate antecedente cupit exigen-
tiam, omnesque perfediones, quarum abso-
lute capacia sunt.
237. Propositio XVII. Deus voluntate
antecedente creaturis rationalibus fummam cupit felici-
tatem: scilicet felicitatem , (eu beatitudinem
respeftive summam (19; & 199). Istud enim
rursus evidenter sequitur ex perfedtissimo
amore benevolentiae, quo Deus creaturas istas
prosequitur.
238- Corollarium. Ergo Deus etiam
voluntate antecedente ea omnia cupit, quae
ad summam creaturarum rationalium felicita-
tem conducunt, aut necesiaria sunt.
239. Propositio XVIII. Deus voluntate
antecedente creaturis rationalibus cupit felicitatem suce
Jimillimam. Cum enim felicitas Dei absolute
summa, atque adeo infinita sit, evidens est,
eum non posse creaturis rationalibus majorem
felicitatem cupere, quam ejusmodi felicita-
tem, quae ipsius felicitati quam simillima sit:
ac proinde cum iisdem creaturis voluntate
antecedente felicitatem respeitive summam
cupiat (237), in aperto est, eum ipsis eadem
voluntate felicitatem suse simillimam cupere.
O 5 240.
 
Annotationen