Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
232 Partis III. Sectio II. '
hil esse possit, quod ad hunc finem non aliquo
salcem modo conducibile sic.
263. Propositio XXVI. Totum aliquem
mundum Deus nonnisi ex amore benevolentia erga
creaturas rationales, atque adeo nonnisi ad earundem
creaturarum rationalium felicitatem in ipsius cogni-
tione amore fitam , ac proinde nonnisi ad gloriam
fuam creare potefi. Totus enim mundus est
complexus creaturarum parrim ratione prodi-
tarum, & partim rationis expertium. Creaturas
autem rationales Deus nonnisi ex amore bene-
volentiae erga easipsas, atque ad earundem
felicitatem in ipsiuscognitione&amore sitam,
adeoque ad gloriam suam creare potest ( 249,
2p2. & & creaturas rationis experte1? non-
nisi ex amore benevolentia? ergi creaturas ra-
tionales, ac proinde nonnisi ad promovendam
creaturarum rationalium felicitatem in ipsius
cognitione & amore sitam, adeoque ad glo-
riam suam creare potest (260 & praeced.):
manifesta igitur propositionis hujus veritas est.
264, Schocion. Finem ultimum creatura-
rum rationalium, & rationis expertium, adeoque
totius mundi cujuscunque nonnisi gloriam Dei es-
se posse, communis Cbristianorum Philosophorum
& Theologorum sententia est, Nam illi etiam,
qui cum 111, WoLFio affirmant, Deum non potuisse
mundum ad alium finem creare, praeterquam ad ma-
nifestandum se ipsum, sive ad manifestandas perfe-
ctiones suas, sive, ut alii inquiunt, ad manifestan-
dam gloriam suam, scilicet internam, nihilominus
fatentur, aut certe, nisi inscite loqui velint, fateri de-
bent, hunc ipsum finem non posse.per se ultimum
finem creationis esle, sed referri ad alium ultimum,
qui gloria Dei externa sit. Sed quanam bonitas
* illa
 
Annotationen