Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
de Operibus Del 33?
potissimum vero liberarum, accommodate
ad certum aliquem finem obtinendum ordi-
nat & disponit, causas illas regere, moderari &
gubernare dicitur; adeoque gubernatio est dispo-
sitio, qua a&iones certarum causarum accom-
modate ad certum aliquem finem obtinendum
ordinantur & diriguntur.
427. Definitio II. Qui res aliorum ita
curat, ut omnia, quae illorum saluti ac feli-
citati contraria sunt, quoad licet, submo-
veat, & omnia, quae ad eam necesiaria sunt,
adhibeat, aut suppeditet, aliis prospicere ac
providere dicitur: adeoqueprovidentia est cura,
qua aliorum saluti & felicitati consulitur, re-
movendo noxia, & suppeditando necestaria,
428. Corollarium. Ad providentiam
igitur necessaria etiam est gubernatio, qua
variarum causarum, & inprimis eorum, qui-
bus providendum est, adiones ad eorundem
salutem & felicitatem dirigantur: & similiter
ad gubernationem requiritur providentia, (i-
quidem illa ad felicitatem aliorum referatur.
429. Scholion. Gubernationem refte a me
definitam esse, perspicue intelliget, qui perpenderit,
quid sit machinam , quid currum & equos, quid na-
vem, quid domum, quid exercitum, quid rempubli-
cam gubernare. Notionem quoque providentis re-
de a me explicatam esse, intelligi ex querelis potest,
quas movere solent, qui in Patre familias, aut Bel-
liduce, aut Principe providentiam desiderant. Quae-
ritur jam, an Deus mundum hunc gubernet? an re-
rum creatarum curam habeat? & curam quidem,qua
vera providentia dici poffit? Utrumque olim nega-
runt non ii solum, qui omnino Deum effe negarunt»
t,BHrkb,M.eiaph.'Iom,HL ¥ sed
 
Annotationen