Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
i68 Partis III. Sectio II.
siciens ultima sakem ex parte in ipso nostro libero ar-
bitrio, sive potius in ipsa nostra libera volitione con-
tineatur, adeo, ut haec ipsa volitio sakem inadaequa-
tam rationem sufficientem ultimam sui ipsius in se ip-
sa habeat, evidens omnino est, veram libertatem,
libertatem fcilicet indifferentiae & a necessitate, con-
venire nobis non poffe (Plych. 2yo, 274, 2$ 6, 2? 8,
260, & 28? ). Si vero ratio sufficiens ultima adio-
num nostrarum liberarum hoc modo sakem ex parte
in ipsis nostris volitionibus contineatur, evidens est,
easdem adiones per rationes suas sufficientes certo
cognosci non posse, nisi etiam liberae nostrae volitio-
nes cognoscantur: ex ratione enim sufficiente tantum
inadaequata, sive, quod revera idem est, ex ratio-
ne tantum insussiciente rationatum certo cognosci
non potest. Si vero ratio sufficiens ultima adionum
nostrarum liberarum ita in liberis nostris volitioni-
bus contineatur, ut istae rationem sufficientem ulti-
mam sui ex parte saltem in se ipsis habeant, rursus
evidens est, eas certo cognosci non posse, nisi per
se ipsas cognoscantur. Certe si omnes Scholastici
Catholici, qui & nobis veram libertatem a necessita-
te convenire, & a Deo omnes nostras futuras adio-
nes liberas praevideri crediderunt, principia ista satis
dissinde cognovissent, nemo eorum unquam in eam
venisset opinionem, ut adiones nostras liberas sive
absolute, sive mere hypothetice futuras a Deo in solis
suis decretis cognosci posse putaret. Tantas nimirum
controversiae vel una non raro notione distinda diri-
muntur. Porro si futura: volitiones nostras liberae
per se ipsas cognosci a Deo possint, jam profedo in
aperto est, nihil, siveexistar, sive non exissat, esse
poffe, quod non in se ipso cognosci a Deo possit. Sic
igitur confirmantur ea, quae in praecedente propo.
sitione IV. subjundoque corollario dida sunt.
 
Annotationen