Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Diocèse <Amiens> [Hrsg.]
Cartulaire du Chapitre de la Cathédrale d'Amiens (Band 1) — Amiens, 1905

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.43820#0077
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
DE LA CATHÉDRALE ü’aMIENS.

63

sie nostre per manum nostram in elemosinam libere cessit. Martinus filius
Guarneri Moillesac (1), concedentibus matre sua et fratribus, terragium quod
habebat in duobus campis circa crucem lapideam, via que ducit Kyrriacum, et
in tribus campis ante ecclesiam sancti Montani, ecclesie nostre in elemosinam
concessit, et de beneficio ecclesie centum solidos accepit. Wilardus de Fonte tres
partes terragii quas habebat in duobus campis, qui aliis duobus campis de
elemosina Martini filii Guarneri Moillesac contigui sunt, uxore et filiis con-
cedentibus, ecclesie nostre in elemosinam donavit. Stephanus de Glateigni (2)
presbyter terram suam de Glateigni dedit ecclesie nostre in elemosinam, post
modum autem de manu Radulphi (3) decani et capituli terram illam sub censu
IIII01 solidorum singulis annis in Nativitate Domini persolvendorum recepit.
Cartul. I, 1° 46 v°, n° li ; II, f’° 79, n° li ; III, f° 61, n° li ; IV, f° 36 v°, n° li.

44.

De Censu C ai agi i.
Ego Radulphus (4), decanus, et totus Ambianensis ecclesie conventus dilectis
filiis Miloni monacho, et Johanni fratri ejus, et sucessoribus eorum eternam in
Domino salutem. Vir bone memorie Nicholaus, filius Maineri prepositi, affectum
et fervorem caritatis quem erga matrem suam Ambianensem ecclesiam vivens
habuit manifesta ostendit cum eam redditus sui quem in portu Somene (5) possi-
debat heredem constituit. Huncigitur redditum quem vulgo caiagium appellantet
redditum granariorum, et quicquid cum Guiberto Rufo qui per hominagium de
nobis tenet communiter tenemus, nec non et duas domos proprie mansionis
ejusdem Nicholai, in quibus Wibertus (6) nichil juris habet, vobis et successo-
ribus vestris, de capitulo Ambianensi tenenda concedimus, sub annuo censu
centum solidorum singulis annis, XL in festivitate beati Firmini martyris, XXXa
in Nativitate Domini et XXXa in Pascha persolvendorum. Porro cum censu isto
hominagium et fidelitatem vos et successores vestri debetis. Ad tenendam igitur
hujus rei memoriam presens scriptum facimus et in cyrographum dividimus et

(1) IIIe Cartul. : Mollesac; IVe Cartul.: Moul-
lesac dans toute la charte.
(2) IIe, IIIe et IVe Cartul. : Glategni, idem plus
loin.

(3) IIIe et IVe Cartul. : Radulli.
(4) IIIe et IVe Cartul. : Radulfus.
(5) IVe Cartul. : Somone.
(6) IIe, IIIe et IVe Cartul. : Guibertus.

1167
 
Annotationen