Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Diocèse <Amiens> [Editor]
Cartulaire du Chapitre de la Cathédrale d'Amiens (Band 2) — Amiens, 1912

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.43821#0095
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
DE LA CATHEDRALE d’aMIENS.

93

super contentis in eo ut premissum est facte inter ipsas partes coram dicto
domino meo cardinale, atque pronunciationi et interpositioni per ipsum domi-
num meum cardinalem ad requisitionem dictarum partium factis, necnon emo-
logationi et approbationi super premissis et eorum singulis per dictas partes
incontinenti factis ac promissionibus et renunciationibus omnibus aliis et
singulis suprascriptis dum sic ut premittitur inter partes predictas coram dicto
domino meo cardinale et per eundem plenarie agerentur una cum dictis
testibus presens interfui, de quibus omnibus et singulis notam recepi quam
dictatam et ordinatam de.sapientum consilio, non mutata tamen facti substancia,
prout conventum fuerat inter partes predictas, inserendo in ea, ut premittitur
dictum rotulum pargameni aliis dicti domini mei cardinalis negociis occupatus
per deputatum meum scribi feci. Et hic me subscribens eandem notam in hanc
publicam formam redegi, signoque meo quo dicta auctoritate utor supra in
duabus juncturis hujusmodi instrumenti et hic post hanc meam subscriptionem
in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum signavi de
voluntate prefati mei domini cardinalis per supradictos dominos episcopum,
ex parte una, et decanum et capitulum. Ambianense, ex altera parte, debite
requisitus. Et nos Bertrandus miseratione divina Sancte-Marie-in-Aquiro diaco-
nus cardinalis predictus, apostolice Sedis nuncius, ad majorem fidem et
corroborationem ac testimonium omnium premissorum et cujuslibet eorumdem,
presentibus litteris seu publico instrumento manu dicti notarii signato superius
in duabus ipsius juncturis hinc inde juxta signum prefati notarii, et hic proximo
in pendenti sigillum nostrum ad requisitionem dictorum episcopi, decani et
capituli duximus apponendum (1). Et ego Johannes Daulie, clericus Ambia-
nensis diocesis publicus apostolica et imperiali auctoritate notarius quia
presens transumptum, etc.
Cartul. VI, f° 1, n° I.
525
Arrestum parlamenti pro Capitulo quod homines et justiciabiles suos de
BALLIVIA VlROMANDIE ET ALIUNDE POSSENT TRAHERE AD SUUM AUDITORIUM AMBIAN.
Philippus, Dei gratia Francorum rex, universis presentes litteras inspecturis
salutem. Notum facimus quod cum certa lis penderet coram nostro Viroman-
densi baillivo in suis assisiis apud Montemdesiderii, inter procuratorem nostrum

1340

(1) La se termine la piece originale.
 
Annotationen