Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Casali, Giovanni Battista; Tani, Bernardino; Tomasini, Giacomo Filippo [Oth.]; Slingelant, Joannes Franciscus a [Oth.]; Cinquinus, Didacus [Oth.]; Meronus, Paulus Josephus [Oth.]; Capisuccus, Raymundus [Oth.]; Tani, Bernardino [Oth.]; Tomasinus, Jacobus Philippus [Oth.]; Slingelant, Jo. Franciscus à [Oth.]; Aeillus, Paulus Antonius de [Oth.]
De Veteribvs Sacris Christianorvm Ritibvs: Siue apud Occidentales, siue Orientales Catholica in Ecclesia probatis — Romæ: Apud Bernardinum Tanum, 1647

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.71554#0068
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
De numero fa.
crementorum.

Sacramento
quando neceso-
rie?

RitusnpnseQti.

decrementalie .

32 DE VETER. SACR. CHRIST. RITIB.
per modum operis operati; quia nondum pretium nostrxredemptionis erat
exhibitum , a quo omnia sacramenta habertt virtutem D. Thom. 3. part.quxst.
63. art.i. ad tertium Suarez tom. 3. disp. 10. sed. 2. §.sedhxc etiam euasio,&
seft3^. primo &sequent.
At vero sacramenta omnia notiae legis principaliter instituta sunt, vt sint non
modosigna certa gratiae, sed causa; cum id efficiant siue conferant ex opero
operato , quod significant; & sint prxfentissima remedia contra omnia pecca-
ta , & efficacia signa gratiaeDei, per quae omnis iustitia velincipit, vel coeptu
augetur, vel amissa reparatur. Quam ob rem Dominus noster IESVS CHRI-
$TVS, sicutipse in Euangelio loquitur, leui iugo silo, &leuisarcinaenossub-
dens; Sacramentis numero paucissimis, obseruatione facillimis , significationo
pr&stantissimis societatem noui populi colligauit; sicut est Baptismus, Trinita-
tis nomine consecratus; Communio corporis & sanguinis ipsius, & extera, quae
in scripturis Canonicis commendantur. Et sic coelestis medicus humanigeneris
reparator tali modo aegrotum sanauit, sicut optime competebat aegrotanti,aegri-
tudini, & ipsius aegritudinis curationi. De quibus omnibus Card.Belarminius
lib. de Sacramentis cum alijs Theologis.
Denumero autem praediolorum Sacramentorum nonae legis,quanquam apud
priscos Patres fuisset aliqua controuersia; confundentibus illisinter sacramen-
ta notiae Legis etiam sacramentalia; constat tamen ex Concilijs Florentinoinc.
Decreto Eugenij, & ex Tridentino sess. 7. can.i. quod easintleptem a Christo
instituta, nempe Baptismus, Confirmatio, Eucharistia, Pernitentia, Extremam
vndio, Ordo, & Matrimonium: & si quis plura aut pauciora quam septem pre-
diOlaesse dixerit, anathema sit, vtin di&a Tridentina Synodo.
Aduertendum tamen; quod Sacramenta in nulla lege necessaria sint {impli-
citer: nec minus eadem homini necessaria in ordine ad finem qui est Beatitu-
do; cum Deus possiteam homini conferre sine sacramentis : Non enim, vt
inquit Magister sententiarum distindl. 1. lib. 4. Deus alligauit potentiam suam
sacramentis: ex suppositione tamen diuina eordinationis, qua decreuit, nul-
lum de massa perditionis propagatum saluare regulariter nisi per Sacramenta^
(dummodo suseipiendi impotentia non excuset) & isto casu ipsa Sacramenta
necessaria sunt ad lalutem ; vt de Baptismi Sacramento loan. 3. Nisi quis renatus
fuerit ex aqua & Spiritu sanllo , non potess introire in regnum coelorum. Do
quibus omnibus Suarez tom. 3. quxst. 6, art. 1. & Cardinalis Belarminius
part. 2. lib. i.De Sacramentis in genere.
Notandum praeterea circa varios Ritus antiquos & recentes in Sacramentis
noux Legis , quos non scriptos sed traditos custodimus, qui quidem toto terra-
rum orbe obseruantur; de his datur intelligi vel ab Apostolis, aut a summis Pon-
tificibus, vel plenarijs Concilijs ( quorum est in Ecclesia saluberrima audori-
tas) illos commendatos atque statutos;necessario esse illos retinendos; sicuti &
si quid aliud tale occurrerit, quod ab vniuersis seruatur , quacunque se diffun-
dit Ecclesia, vt refert D. Augustinus epist.i18. ad lanuarium.
Extant quoque in Ecclesia praeter Sacramenta etiam sacramentalia, quae re-
media quaedam sunt, quibus solet attribui effedus remissionis venialium ; vt ex
communi sententia Doctorum apud Suarez seftz. disp.12. vbi etiam patet, an
illa remittantur ex opere operato , vel ex opere operantis. Et quamquam nulla
extet Ecclesise lex de illorum institutione, tamen antiqua traditio, & commu-
nis sensus fidelium satis hoc probat.Sunt autem praediola sacramentalia inter ce-
tera Oratio Dominicalis cap. de quotidianis, de poenit.dist 3.Jy^ benediBa cap.
aquam , de consecrat. dist. 3. Ffospanis benedidi,foliti diebussestispopulo dissri-
bui : Conseffio generalis d.cap.de quotidianis; Eleemosynae, cap. medicina, & cap.
quamobrem caus.33. quaest.3. de poenitent. dist.i. Item Benedidlio Epifcopi,vel
Abbatis confecrati.cap. benedidlio & cap. dictum prima quxst. 1. Et de his late
Filihcciusin suis moralibus quxstionibus tom.i. tradlat.6. cap.fr nu.i27. & seq.
Et haec satis de Sacramentis in genere ; vt de Baptismo modo prosequamur.
De
Image description
There is no information available here for this page.

Temporarily hide column
 
Annotationen