Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Cassel, Johann Philipp; Meisner, Johann Christoph [Oth.]; Siegeler, Johann Christian [Oth.]
Johannis Philippi Cassel Rectoris Sch. Reform. Magdeb. Commentationes VI. Exegetico-Philologicæ, De Gloria Jesu Christi In Regno Gratiæ, Ad Illustrandam Visionem Propheticam Jes. VI, 1 - 4 — Magdeburgi: Sumtibus Joh. Christ. Meisneri. Bibliopolæ Aulici Wolfenbutt., 1745 [VD18 1349774X]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.47720#0070
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
» ( S8 ) »
Sic Apostoli antea timidi, cum baptizati igne, ani-
mosi fiunt, & loquuntur imperterriti, ACTOR. IV.
18-20. Petrus antea pavidus prodit, & coram omni-
bus fidei confessionem edit, qua nil fortius, nihil con-
stantius, nihil mirabilius fuit Ut paucis omnia di-
cam, primi hujus novi Evangelii do&ores morum in-
tegritatis studiosissimi, divulgandi Evangelii celeritati,
felicique in animarum salutem ministerio intenti,sum-
mo ardebant zelo, in amore Deum glorificandi, in
precibus ardentissimis, in linguis ad laudem divinam
inssammatis, in indefessa virtutum divinarum com-
mendatione, in animo infra&o ad resistendum verita-
tis hostibus; a?mulatio illorum est dura, ut sepul-
chrum, pruns sunt ignita?, <8c ut ssamma vehemen-
tissigia. CANT. Vili. 6, PS. LXIX. io. Zs vfg' TO
imwaKRom. XII. u. Qui maximo fervore semper
intenti fuerunt, ut Judzeos ac gentes convincerent, il«
losque in assensum suum, Jesum Christum verum esse
Messiam, sponre raperent. ACT. XVIII. 2s. qui zelus
cognitioni conjun&us erat, ut his, qui cognitione de
Deo imbuti sunt,non ut illis, de quibus loquitur Paulus
ROM. X. 2. ZjjAov (ttv Sex ctAA. *
quod Zelum Dei habeant, (ed non fecundum agnitionem*
lll, Sanctitatis. Sicuti enim Deus lux est,& nulla?
in ipsd tenebra?. |. JOH. i. y & Christus lux illa gen-
tium & populorum JE S. XL1I 7. & ™ dv$^-
orov, qui testatur de luce, JOH. I. 4. 7. Ita etiam mini-
stri & fideles nunc sunt lux in Domino. EPHES. V. 8.
lucent tanquam ^ ^55 luminaria in mundo. PHIL-
II. 15. coli. MATTH. V. 14. 16. semita illorum est,
veluti lux splendens qua? progreditur, & illuminat,
usque ad perfedum diem. PROV. IV.’ Deus in iis
siam-
 
Annotationen