Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Celtis, Konrad; Rupprich, Hans [Hrsg.]
Der Briefwechsel des Konrad Celtis — München: C. H. Beck, 1934

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.51291#0272
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
35
40
45
50
55
60

242

Nr. 145. 1496

versas«,* 1 et non minus ab Euripide iisce verbis: »Ούδέν έστιν
κρεΐττον οΰτε πλούτος ούτε κράτος ή φίλος σαφής3«,2 et ab Ec-
clesiastico pubis Christianae institutore ita praedicetur: »Amico
fideli nulla est comparatio, nec est digna ponderatio auri et
argenti contra bonitatem fidei illius«;3 denique, quoniam coepi-
mus serio tamen ludere, etiam Latialia dictoria addicamus: »EI
se sol dire per proverbio antico, ehe piu ehe limpido oro et fulva
gemma el vero amore dum profecto amico.« Quamobrem iam
nihil addam praeterea, nisi ut ex sensu nostro et opinione vi-
vamus et mutuo amemus; atque ideo vicissim primum imprece-
mur amicitiae nostrae conciliatae, quod dii propitii bene audiant:
,,Principio sit longa dies multumque beatis
Flatibus aspirans semper fortuna secundet
In melius, primis succedant ultima, sicque
Gloria fortunam, vitam fortuna sequatur.“
Quod si erit, ut spero, et dii faciles inceptis et auspiciis nostris
faveant,
,,Nulla pares nobis confinget fabula amicos,
Nulla vetus nostra maior amicitia,
Maeonides quamvis Patroclum cantet Achillis
Et socios Ithaci tollat ad astra duces.“
Nulla enim futura sunt vel extrema maiorum vel monumenta
posterorum, quae nostras laudes sint obscuratura.
„Non, qui sideribus fulgent, pia numina, fratres,
Castor et in pugili victor certamine Pollux,
Non socius, cui tincta dedit Tyrinthius arma,
Sanguine Lernaeo flammis consumptus Oethae,
Qui sunt, qui fuerint, qui post haec saecula fient
Illustres pietate viri, pietateque fideque:
a δυδέν έστίν κρειτον δυδέ πλουτοσ ουδέ πρατοσ ή φίλοσ σαφήσ Hs.
1 Cicero, Laelius De amicitia, Kap. V, genau: »Ego vos hortari tantum
possum, ut amicitiam omnibus rebus humanis anteponatis; nihil est enim
tam naturae aptum, tam conveniens ad res vel secundas vel adversas.«
2 Euripides, Orestes 1155 f., genau:
ούκ έστιν ούδέν κρεϊσσον ή φίλος σαφής,
ού πλούτος, ού τυραννίς . . .

3 Eccli. 6, 15.
 
Annotationen