Nr. 334. 1507. Juli 1
593
Joannes Trithemius abbas S. Jacobi Herbipolensis,
quondam Span he mensis, Conrado Celti Protucio,
poetae laureato, fratri et amico charissimo salutem.
Speraveram, frater, ex Augustiburgio te venturum ad nos,1
quo tibi omnem rerum mearum historiam enodassem, ne tu aut 5
falsa pro veris admiseris de nobis aut fortunarum amici videare
ignarus. Quoniam vero iter tuum deflexisti rursus in Austriam,
litteris id facere, quod verbis paraveram, compulsus sum. Proinde
satis oportune mihi nepos iste tuus ex sorore Nicolaus Wilandt
occurrit, per quem eorum, quae circa me transacta sunt, notitiam 10
adsequaris. Anno Christianorum quarto et quingentesimo supra
millesimum rex noster serenissimus Romanorum Maximilianus
auxilio multorum principum rebus bellum atrocissimum indixit
Palatinis,2 ingressique (Rheno apud Moguntiam transmisso)
Nagavium Hassones cum Wedressis,3 omnia circa Alcennam4 15
Gavii oppidum et Stauronesum5 sub ditione Palatini6 et ducis
Cynonotorum7 inventa rapuerunt ecclesiis, castellis et viculis,
nisi redimerentur auro multo, incensis atque destructis. Unus
omnium in principem clementissimum Palatinum furor et in-
credibilis hirritus, qui nomen et memoriam eius inferni tenebris 20
operire putabant. Hassonum metu et eorum, qui nobis erant
vicini, Melantagorum8 pavore ac minis exterritus monasterium
meum, quod imperio ipsius Palatini ac ducis Cynonotorum
aequa subiacet potestate, exire compulsus sum,9 propterea quod
Alexander filius Melantagi,10 qui iam diu vitae munia peregit, 25
1 Celtis war 1507 mit Peutinger und Pirckheimer auf dem Reichstag in
Augsburg.
2 Den Krieg, der 1504 um das Erbe des verstorbenen Herzogs Georg von
Bayern-Landshut zwischen der Münchener und der pfälzischen Linie des
Hauses Wittelsbach ausgebrochen war. Vgl. die Darstellung des Trithemius
im Chronicon Sponheimense, II, p. 418 ff.
3 Nahegau; Hessen, unter Führung des Landgrafen Wilhelm; Wetterauer.
4 Altena. 5 Kreuznach.
6 Philipp v. d. Pfalz.
7 Herzog Johann von Simmern. Cynonotorum = Hundsrucker.
8 Schwarzwälder.
9 Trithemius hatte sich vor den Feinden des Kurfürsten nach Kreuznach
flüchten müssen.
10 Herzog von Bayern.
Celtis 38