Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

[Lamey, Andreas] [Hrsg.]
Codex principis olim Laureshamensis abbatiae diplomaticus: ex aevo maxime Carolingico diu multumque desideratus (Band 1) — Mannheim, 1768

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.17152#0071
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Sec. IX Ludovico pio imp.

37

XVII.
Praeceptum Ludoimci pii de immunitate ejusdem
mpriasterii.
Tn nomine domini Dei & salvatoris nostri Jesu Christi Hluo-
dowicus divina ordinante providentia imperator Augustus.
Si erga loca'divinis cultibus mancipata propter amorem Dei
eisque in eisdem locis sibi famulantibus beneficia oportuna
largimur, prsemium nobis apud Deum seternae remuneratio-
nis rependi non disfidimus. Noverit interea sagacitas seu uti-
litas omnium fidelium nostrorum tam praesentium , quam &
futurorum , quia vir venerabiiis Adalungus abbas ex mona-
sterio Lameshammo, quod est construstum in honore beatorum
apostolorum Petri & Pauli, ubi & sanctus Nazarius martyr
corpore requiescit, quod est situmin pago Renmfefa-pev fluvium
Wisgoz, obtulit obtutibus nostris auctoritatem immunitatis
domini & genitoris nostri bonae memorise Caroli piissimi Au-
gusti, in qua continebatur insertum , qualiter. idem genitor
noster ipsum monasterium ob amorem Dei, tranquilitatemque
fratrum ibidem consistentium semper sub pleniihma tuitione
& immunitatis defensione ab omni inquietudine judiciariae po-
testatis consistere fecisset; propter firmitatem tamen postulavit
a nobis prgedistus Adalungus abbas , ut paternum morem se-
quentes hujuscemodi nostr^ immunitatis prgeceptum ob reve-
rentiam sansti Nazarii martyris , qui ibidem corpore requies-
cit, circa ipsum monasterium fieri censeremus ; cujus petiti-
oni libenter assensum prsebuimus , & hoc nostrae austoritatis
prssiceptum erga ipsum monasterium & monachos ibidem Deo
militantes immunitatis atque tuitionis firmitatis gratia, pro !
divini cultus amore & animge nostrse remedio, sieri decrevimus,
per quod praecipimus atque jubemus , ut nullus judex publi-
cus , vel quislibet ex judiciaria potestate , aut ullus ex fideli-
bus nostris tam praesentibus , quam & futuris in ecclesias aut
E 3 loca
 
Annotationen