Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

[Lamey, Andreas] [Editor]
Codex principis olim Laureshamensis abbatiae diplomaticus: ex aevo maxime Carolingico diu multumque desideratus (Band 1) — Mannheim, 1768

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.17152#0462
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
428

Traditiones

donaturaque in perpetuum esse volo & promptissima volun-
tate confirmo, hoc est, rem meam in pago Lobodonetifi j vi-
neam in loco Dofsenheim nuncupato, a die prsesente de jure
meo in jus & dominationem sancti N. trado atque transfundo
perpetualiter ad possidendum, ita, ut ab hac die habeatisean-
dem vineam in jure tenendi, comutandi, vel quidquid exinde
facere volueritis , liberam ac firmissimam in omnibus potesta-
tem. Si quis vero, quod futurum esse minime credo, si quis,
egoipse, autullus de heredibus vel proheredibus meis, seu
quaelibet ulla opposita persona, quae contra hanc donationem
a me fastam venire temptaverit, aut eam infringere vel im-
muttare voluerit, inferat una cum sanctissimo sisco auri dena-
rios x, argenti pondus j multa sustineat, & quod repetit, even-
dicare non valeat, sed praesens ista donatio omni tempore
firma & stabilis permaneat stipulatione sutnixa. Astum in
24. Jan. loco publico, qui vocatur Lauresham , VIII kalendas Julii.
Signum Berthdrudis, quas hanc donationem fieri & sirmari
rogavit. Ego Harilandus scripsi.
CCCXCVIH.
Donatio Theothardi in eadem vittct anno VI domini no-
Jlri Karoli regis , Gundelando abbate.
Tn Christi nomine ego Dithardus pro remedio animse mese seu
pro aeterna retributione per hanc cartulam donationis sive
testamentum dono ad sacratissimum Dei martyrem N. qui re-
quiescit in corpore in pago Rinensi , in monasterio , quod vo-
catur Lauresham, ubi vir yenerabilis Gundelandus abba prse-
efse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, mansum j
in Dossenheim cum x jurnal. terrae araturiae, & quidquid mihi
genitor meus dereliquit, tam campis, pratis, silvis, pascuis,
excepta j vinea, reiiqua omnia de jure meo in jus & domina-
tionem sancti Nazarii trado atque transfundo perpetualiter
ad

1
 
Annotationen