Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Compendium historiae mythologicae: usibus scholarum adcommodatae — Ottoburae, 1794 [VD18 14293056]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.21946#0047
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
primum uno die, deinde per tres, ac
demum per septem dies maxima cum
laetitia. Tum munera inter se mittebant
Romani; servis tum licebat cum Domi-
vis ludere jocari , iisque ad mensam
accumbentibus minisirabant Domini; ad
lignificandam auream aetatem , qua om-
nes homines ejusdem conditionis fuerunt.
Unde Ausonius :
Aurea nunc revocet Saturni festa December;
Tunc tibi cum Domino, ludere, verna licet.
Quasi.7. Quae ejus forma ?
Resp. Pingebatur Saturnus ut fenex de-
crepitus , falcem dextra praeferens , fer-
pentem, sinistra, admordentem sibi cau-
dam ; vei etiam insantem devorans. T em-
pus enim omnia consumit ac demetit. *
Hodie plerumque cum falce & clepsydra,
volans , nudusque, & detecio capite pingi-
tur , nam
— — fugit, i/o/aHrrevocabile tempus.
* Tempus edax rerum , tuque insidiosa ve-
tustas !
Omnia deftruitis , vitiataque dentibus sevi
Paulatim lenta conswmitis omnia morte.
Quaft. <?. Quis fuit Janus ?
Resp. Janus antiquissimus * Italia Rex,
quem quidam Caelo & Hecate procrea-
tum
 
Annotationen