Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Crollius, Georg Christian
De Quantitate Moralitatis Actionum Moralium — Zweibrücken, [1753] [VD18 14192209]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25909#0029
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
■Sfr ( 1$ )
suppeditant vel metus aliive animi affeCtus, vel reCta ratio
seu natura actionis, vel plane perfectiones divinae, Quae
ex metu seu alio producuntur affeCtu, minimam moralitatem
creant*, atque in hac tamen rursus dantur gradus pro varie-
tate appetituum sensitivorum, eorumque vehementiae gradu.
Quae ex cognitione obligationis internae pendent motiva vo-
litionis & nolitionis , maiorem efficiunt moralitatem ; quia
homo tunc magis spontanee & intelligenter agit, quam qui
ex metu, dolore, voluptate &c. agunt. Qui vero praeterea
motiva desumit ex perfeCtionibus divinis, is plura & persec-
tiora illo ad aCtionem habet, qui nonnisi naturae convenien-
ter agit *, hinc & eae actiones, quarum motiva haussia fue-
runt ex perfeCtionibus divinis, maximum habent moralitatis
gradum Harum scilicet finis est gloria Dei; quae cum ma-
gis minusve promoveri queat, iis maxime provehitur, quae
ex opere redemtionis motiva desumta habent & Spiritus S,
ope producuntur. Afferre hic quaedam possem, quae mo-
ralitatis operum ex fide bonorum quantitatem declararent, sed
malo Philosophi illufiris verbis uti, quam meaambitiosius proba-
re Sic autem ille (if): Chrifiianus Dei gratia regenitus cum
side divina teneat, quae homo extra coetum Chrifti degens lumine
naturali aj]equitur, magna inter utrumque disserentia intercedit,
etsi motiva Jint eadem Etenim qui gratiae debetur assenfius sir-
mior efl, quam qui vi luminis naturalis extorquetur. ASSEN-
SUS FIRMIOR FIRMIUS PARiT MOT1VUM.
Notandum vero, fieri noti posfe, ut homo regenitus non utatur
motivis, nisi a moralitate obiediiva attionum & providentia Dei
in regno naturae petitis, fed eundem confiant er iungere motiva
ab
(iO Cbrifi. Wolsi oratio de Sinarum philos praCtica, recus Fran-
cofurti 17.26, not, 53, pag. 36, 38*
 
Annotationen