Compte rendu de la Commission Impériale Archéologique: pour l'année ..: Pour les années1882-1888 — 1893

Page: 19
DOI issue: DOI article: DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/crpetersbourg1893/0365
License: Free access  - all rights reserved Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
19

23. Pila altissima lapidis calcarii intégra, aetomate ornata acroteriis instructo,
a. 2,65 m., 1. 0,58, or. 0,13. Titulus superiori pilae parti satis neglegenter est inci-
sus litteris circa 0,05 altis.

24. Tabula sepulcralis lapidis calcarii intégra, a. 1,98 m., 1. 0,53, cr. 0,18,
propter picturam, qua ornata est, vel maxime memorabilis: est enim unicum exeni-
plum picti monumenti sepidcralis in his regionibus reperti. Supra est anthemium
aliquantum laesum coloris fulvi, in quo colore albo picta est corona laurea; sub
antliemio limbi sunt duo, alter albus. alter fulvus, cui incisus est titulus pulcherri-
mis litteris 0,04 altis, colore rubro inductis. Infra picta est mulier pulchra naturali
fere statura, dextrorsum conversa, manibus tenens infantem matrem blande inspi-
cientem. Mulier chitone -oo-^pet et pallio amicta est coloris item fulvi, limbo rubro
ornato: caput diademate ornatum et ex parte pallio opertum est: infans tunicula
alba manicata indutus est, capite pileolo rubro operto; ad dextram spectanti est
Herma. Sub imagine alter limbus albus pictus est, denique sepuitur spina basi sive
terrae infigenda. Totius imaginis lineae scalpro lapidi incisae sunt. Colores admodum
vivi fuisse dicuntur, cum lapis terra eximeretur, sed lapide siccato statim pallescere
coepisse et spargi.

Lapis m. Ianuario erutus est in sepulcro q'uodam ad dextram viae, quae ex
oppido Kertscli ducit ad eum locum, ubi advenae valetudinis spectandae causa deti-
nentur {quarantaine). Picturam descripsi ad imaginem a Grossio missam ConsiUo
ai'chaeologico, quae in tabula adiecta repetitur, titulum ex eiusdem ectypo exscripsi.

A H M H T P I O

Aï][XT]Tpio(u).

VI. Tituli reperti a. 1887.

AP<t>HA®HNAlorYM

3*
loading ...