Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
2^0

POLLAIUOLO

ipsius testatoris quousque faerint nupte et quod nullus possit
aut valeat eandem mollestare rationae prefati tutelae, neque
ipsam dominam Lucretiam eius uxorem, aut dominam
Marietam et Magdalenam eius filias molestare aut trahere
ad judicium siue curias quocunque modo ratione dicte
tutele seu legati ordinationis et uoluntatis dicti testatoris.
Item prefatus testator expresse uoluit et ordinauit quod
si in euentum prefatus Joannes eius frater carnalis uel
nepotes ipsius testatoris et filii prefati Joannis aliquando
mollestaret seu traheret ad indicium uel curiam prefatas
Dominas lucretiam Marietam et Magdelenam contra ordinatem
voluntatem atque testamentum testatoris prefati: quod
tunc et eo casu ipso facto ille per quod accidiret talis
turbatio sit priuatus et cadat a iure prefati hereditatis siue
legati dicti-testatoris, et filie prefate succedant in dictam
portionem modo et forma ut supradictum est. Et si omnes
prefati heredes tarn Joannes frater carnalis dicti testatoris
quam filij ipsius Joannis et nepotis dicti testatoris quocunque
modo molestarent inquietarent uel ad indicium siue curias
traherent prefatas dominas lucretiam Marietam et Mag-
dalenam : tunc expresse et omnino voluit omnes priuatos
esse ipsa hereditate et cadere ab omnia iure suo, prefatasque
dominas Marietam ac Magdalenam statim succedere in
omnibus prefatis suis bonis immobilibus que dicti testatoris
ac si essent masculi possintque ac valeant dicte Domine
Marieta atqueMagdalena hereditatem prefatam transferee et
ordinare donare laxare atque dimitere pro earum voluntate
atque arbitrio. Et banc dixit et voluit esse testator prefatus
suam voluntatem ad hoc ut prefate Domine Lucretia
Marieta atque Magdalena pacifice et quiete uiuere possint
ac valeant in hoc mundo dum placuerit altissimo.
Item voluit ordinauit prefatus testator quod si Domino
Jesu Cristo placeret ipsum superuiuere et habere aliquem
 
Annotationen