Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Altmann, Johann Georg; Csapo Etsedi, Stephan
Dissertatio Philologico-Exegetica, De Creatura Gemente: In Rom. VIII. v. 19. --- 23. — Bernae, 1738 [VD18 14362325]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.29268#0012

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
«0$( 12 )S0»

capite septlmo & odtavo; licet ego Cl. Braunio con-
tradicere nolim 3 qui asserit quod jam capite se-
cundo, tertio , quarto , imo quinto & sexto plurima
sint, quas ad Judceos solos pertineant. Seletf. Sacr.
JLibr. 1. c. 2. Scopus vero Apostoli est statim ab
exordio capitis septimi docere fratres suos Judasos,
quod non amplius sint sub dominio legis , sed quod
per abrogationem legis fadti sint alterius domini,
nempe Christi, atque planissima comparatione hoc
demonstrat, an ignoratis fratres , inquit, legem tantis
per dominari homini quam diu illa vixerit, nam fa mi-
na maritata viventi viro devinci a eft per legem , quam-
diu is vixerit, fi vero mortuus fuerit, liberata eft d lege
viri; hominem ergo considerat cum lege in triplici
slatu, vel conditione triplici. Primo ut conjugem a
marito amatam, in slatu integritatis , in quo Adam
erat conslitutus , cum sandius prodijsfet ex manu
Creatoris, & in quo ab hoc marito omnem felicita-
tem expedlare & accipere potuisfet. Secundo ut a-
dulteram , quas nihilominus manet sub potestate ma-
riti , cujus voluntati & imperio ita csl subjedla , ut
omnem poenam & mortem ab illo debeat expedtare,
& talis esl homo posl lapsum , qui legem dicentem
audit, maledicius qui non fecerit verba legis Deut. 27-
26- Tertio tandem ut mulierem ab imperio & po-
restate hujus mariti liberam & jam alteri jundlam ,
cum hic maritus , scil. lex jam sit mortua, 2.Cor.
11:2- hasc ‘™tem mulier jam sit fadla sponsa Christi
illam redimentis ab exccratione legis. Nemo jam est,
quantum confido, qui non videat,quod haedemon-

stratione
 
Annotationen