Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Dichel, Adam [Oth.]
Selectae Patrum Societatis Jesu Orationes — Augustae Vindelicorum, 1754 [VD18 12043087]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.31207#0080
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
tfg Extemporalis

eos ego voce unacompescebam: profelsor cll
regius+ Quid aliud amici in causa fieri a no-
bis dicique potuilset? Quam hoc iniquum est,
dum honori tuo tam studiose consulimus , te
in nostrum hostiliter incurrere!

At nobis, nominique nostro si parcendum
non duxisti; tibi certe parcere ipse debueras.
Quem putas esse hominum sensum, dum te
conviciateterrimisfaucibus in nos evomentem
^audiunt? Quid te assequi declamatione tua
putas ? ut exclament? o sceleratos Jesuitas!
Tua? sunt vel ineptiores, vel atrociores calu-
mnise. Hic, si nescis, illorum sensus, hcec
verba sunt: o faecem! o sordes! o maledicum!
o ingratum! qui eos a quibus est olim, in hu-
miliore fortuna, beneficiis affe&us, tam indi-
gne adhibet. Observantnunquam esse, inaca-
demica ulla concione ? ab ullo qui liberaliter
educatus esset, nunquam nisi ab hominibus
vilissimis, & honestatis omnis expertibus, con-
tumeliosum illud in nos dicendi genus usur-
patum. Quoddumate frequentatum vident,
cogita quee de te judicia sint, quds nomini tuo
labes adhaerescat.

Vide qui sis, Frandsce: non jam es ex illo
grege tenuiorum hominum, cui jus est quod-
dam in omnia scurrarum, & balatronum con-
vicia,& furere impune obtre&ando licet: con-
ditionem olim tuam ista fortasse decuissent.
Nunc vero,cum regius Professor, cum virspe-
&abilis fa&us es: eur non totus elegans eva-

dis?
 
Annotationen