Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Dichel, Adam [Bearb.]
Selectae Patrum Societatis Jesu Orationes — Augustae Vindelicorum, 1754 [VD18 12043087]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.31207#0250
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
238 Pro Giiammaticis

hoc ab istis do6toribus indicatum, ve-
strse isti festinationi adcommodatum sore pu-
tate. Nihil enim scitote esse longius, quam
ista latinorum legendorum via, prseceptis
omissis, incedere. Nam, si nihil praecepta
ad discendi c-eleritatem adjuvarent, prosedo
latini ipst iili veteres , qui eloquentise lau-
dem expetebant, in scriptoribus suis dumta-
xat legendis constitiilent: quos tamen ad
publicas Scholas itaiTe scimus, ut ratimem la-
tine loquendi, quam, auftore F. Quintiliano,
* Methodicen adpellabant, a Grammaticis do-
cerentur. Ergo ilii, qui latinae linguae scien-
tiam ac cognitionem cum nutricularum laste
quodammodo sugebant, negligenda sibi ta-
men prsecepta non putabant ; nos alienam
linguam, ac jamdiu intermprtuam una lefilio-
ne librorum ceserius , quam prseceptorum
conjunftione percipi posse arbitrabimur ? Cer-
te Doftores Italos videmus ita grammatica
praecepta in Scholis tradere, ut non mino-
rem curam in explanandis latinis scriptori-
bus impendant; quorum etiam scripta ad
verbum ediscere memoriterque pronunciare
discipulos jubent* Quin ipsa prsecepta, ple-
rumque brevissima , plurimis latinorum ve-
terum locis adlatis confirmant: ut, ne tum
quidem, quum aliquid praecipiunt, puero-
rum oculi ab illis exemplaribus avertantur.

Hsec

* Quintil, lib. r. Instit, c.is.
 
Annotationen