Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Drück, Friedrich Ferdinand; Universität Stuttgart <1781-1794> [Editor]; Schmid, Ludwig Benjamin Martin [Honoree]
Academia Carolina Commendat Civibus Suis Memoriam Viri Vere Venerabilis M. Ludov. Benjamin Martini Schmid, Professoris Et Concionatoris Sacri — Stuttgart, 1793 [VD18 13947923]

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26579#0009
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5

arumnis adlae, cum solitudo quoque patrii soli accessisset, quod in li-
mite terrarum Wirtembergicarurn & Inferioris Palatinatus situm, ab
illis ob longinquitatem , ab hoc ob peregrinitatem fere exclusum sit;
cum praeterea tanta tarnque duratura in animum nostrum earum rerum
vis'existat, qua; primae puerili animo sese osferunt, nosque fere sem-
per ea amemus, quae prima amare consuevimus : facile hinc isle ruris
secessusque amor apud noslrum ortus efi, qui, cum optimo cuique
semper placeret,, ita apud hunc invaluit, ut, quamquam per non exi-
guum vitae tempus negotiis aulisque adeo principum immislus, illum
non modo non deponeret , sed augeret potius, consiliique fortasiTs cau-
sam, vel inscius r haberet, cur plura oblata a principibus viris munera
deprecanda slbi arbitraretur. Neque vero hoc solitudinis sludium, ex
quo vera isla smceraque Plinii vita b) oriebatur, quodque & inter nos,
in urbe non infrequenti, Schmidim nosler retinuit, aut de affabilitate
illius quicquam reinisit, aut comitatem contrislavit, aut humanitatem
minuit. Has enim virtutes non, ut fere fit, ex ambitione aliqua illa-
ve, in quam per aliquod tempus conclusus erat,, celebritate affeclave-
rat, sed nativas illas sibi confirmaverat ex propria quadam ingenui
animi modefiia ,. qua tanquam optima perennique dote infirudtus, cum
sub finem anni MDCCLIL in monasterium Denkendorfense reciperetur,
pneceptorum suorum amorem & sludium sibi ultro conciliavit. In qui-
bus Abbatis Weissensee, viri, dum in vivis eslet, & ab eruditione &
a prudentia aeque insignis , benevolentiam laudibus gratoque semper
animo prosequutus est.
Domefiicae jam disciplinas ereptus, in cursu litterario, quem, bien»
A 3 . nio-
b) Plin, Epist, 1. 6
 
Annotationen