Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Friedländer, Ernst
Ostfriesisches Urkundenbuch (Band 1): 787 - 1470 — Emden, 1878

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.1950#0021
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
2 983.

auctoritas monstrat. Quanto magis his, que ad divinum cultum pertinent, oportet nos gerere
curani. Quapropter omnibus sanctae Dei aecclesiae filiis nostrisque fidelibus compertum esse
völumus, quia Adaidagus, Bremensis ecclesiae archiepiscopus, per ,siram missum innotuit sereni-
tati nostrae, quod duae sorores, una Reingerd vocata, altera Wendila2), in Fresia in pago
Asterga, in comitatu Bcrnhardi ducis, tradidissent omnem hereditatem suani ad ecclesiam Bre-
mensem cum suis advocatis, ea scilicet condicione, nt eam diebus vitae sue possidere debuissent.
Quo facto una earum Reingerd divino iussu obiit; qua defuncta alia que supervixit Wendila2),
divino amore conpuncta, totum quod habuit prefate Bremensi ecclesie dimisit, duas videlicet
curtes Hripesholt et More*), cum omnibus suis pertinentiis aliisque omnibus rebus in diversis
locis iacentibus, petens ab eodem archiepiscopo, ut in eadem hereditate monasterium construe-
retur et congregatio clericorum. Hoc libenter faciens coneessit eidem monasterio Hripesholt
nominato, quandam partem decimarum, eo scilicet modo, ut clerici, quos illic divinus amor ag-
gregasset, regulam et ordinem clericorum in Bremensi ecclesia Deo servientium perpetuo sua in
conservatione servarent. Super qua re predictus venerabilis archiepiscopus per suum missum
Wigberhtum 4) nomine, postulavit celsitudinem nostram, haec pia studia nostra etiam auctoritate
roborari. Cuius videlicet peticioni, quia nobis pia ac racionabilis visa est, assensum prebentes,
decernimus atque iubemus, ut predictus locus vocabulo Hripesholt habitatio clericorum perpetuo
fiat, pertinens ad ecclesiam Bremensem, sub cura ac dispositione eiusdem loci archiepiscopi, cum
omnibus, que cidem ecclesiae vel a predicto archiepiscopo de rebus episcopii collata, vel ab
aliis fidelibus sanctae Dei ecclesiae nunc collata aut deinceps conferenda sunt. Insuper et omnes
res prefate aecclesie ab omni censu nostri iuris absolvimus. Concedimüs, ut res predictg eccle-
sie ipsi libere serviant omni iudiciaria potestate remota. Et ut hec nostra auctoritas firma at-
que inconvulsa permaneat, iussimus hanc cartam conscribi et anuli nostri inpressione. signari,
quam et manu propria subtus firmavimus.

Signum domini Ottonis, invictissimi (M)-imperatoris augusti. (S)

Hildibaldus, episcopus et cancellarius, vice Willigisi5) archicapellani notavi.

Data V. Idus Junii'), anno dominice incarnationis DCCCCLXXXIIT. Anno vero regni
secundi Ottonis XXV, imperii autem XV.

Actum Verone feliciter. Amen.

*) Orig.: Uuendila.

8) Reepsholt, südöstlich von Wittinuud; More ist nicht sicher zu deuten. Der Name weist mit Deutlichkeit
auf die ungeheuren Flächen Hochmoor hin, welche dort in der Gegend vornehmlich das Land bedecken und an
deren östlichem Rande Reepsholt, Friedeburg und Marx und weit vorgeschoben Wiesede liegen.

4) Orig.: Uuigberhtum.

6) Orig.: Uuilligisi.

*) V ID. IVN mit anderer Tinte nachgetragen.

I
 
Annotationen