Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Friedländer, Ernst
Ostfriesisches Urkundenbuch (Band 1): 787 - 1470 — Emden, 1878

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.1950#0022
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
988. 3

&

König Otto III. bestätigt die von seinem Grossvater und seinem Vater der Hamburger Kirche und

den in dieser Diöcese befindlichen Klöstern, darunter auch Reepsholt, verliehenen Privilegien. —

Nach dem im Königlichen Staatsarchive zu Hannover befindlichen Originale. — Abgedruckt im

Hamburger Urkundenbuche Nr. 49, und im Auszuge Brem. U.-B. I. Nr. 14.

JVildeshausen, 16. März 988.

In nomine sanctae et individuae Trinitatis Otto divina favente dementia rex. Si pias pe-
titiones sacerdotum prona devotione ad effectum duxerimus, id procul dubio ad statum presentis
vite, et eternae beatitudinis premia capessenda nobis profuturum credimvis. Quapropter omnium
iidelium nostrorum presentium et futurorum noverit industria, qualiter vir venerabilis Adaidagus,
sanctae Hammaburgensis ecclesiae archiepiscopus, ad nos venit, secum deferens precepta beate
memorie ävi nostri Ottonis et eius equivoci genitoris nostri, iniperatorum videlicet augustorum, in
quibus continebatur, quomodo ipsi pro divino amore monasteriis in eius episcopio consistentibus
imperialibus suis preceptionibus libertatem et tuitionem concessissent, rogavitque celsitudinem
nostram, ut nos denuo nostra preceptione eadem monasteria et omnia illuc aspicientia confirma-
remus. Nos vero eius iustae et rationabili petitioni assensum prebentes, ob interventum dilecte
genitricis nostre, Theophanu videlicet imperatricis auguste, ad honorem sancte Dei genetricis
Mariae, cui locus ille Hammaburg est consecratus, eidem loco supradicto concedimus omnes
concessiones, quas concesserant piae memorie imperatores, avus scilicet et genitor noster, cgte-
risque monasteriis ad hanc diocesim pertinentibus, id est Bremun, Bukkiun, Ramaslaun, Birchi-
sinun, Hasalinge, Ripesholt, ea videlicet conditione, ut semper sub tuitione nostra sint perpetua- ■
liter, et quicquid modo habeant, vel deinceps aliquo modo adquirere possint, eis eorumque episcopo
libere serviat omni iudiciaria potestate remota. •

Concedimus insuper prefato archiepiscopo eiusque successoribus licentiam construendi mer-
catum in loco Bremun nuncupato, bannum et theloneum, necnon. monetam, totumque quod inde
regius reipublice fiscus obtinere seil aliquomodo ad nostram regium ius pertinere poterit, preli-
bate Bremensi conferimus sedi. Quin etiam negotiatores, eiusdem incolas loci nostre tuitionis
patrocinio condonavimus, precipientes hoc regiae auctoritatis precepto, quo in omnibus tali patro-
cinentur tutela et potiantiu* iure, quali ceterarum regalium institores urbium per nostram regnum
potiri noscuntur. Nemoque inibi aliquam sibi vendicet potestatem, nisi praefate sedis archiepi-
scopus et advocatus, quem ipse ad hoc delegaverit.

Ad hec concedimus, ut nullus dux neque mai-chio vel comes aut alia quelibet iudiciaria
potestas in supradictorum hominibus monasteriorum, Hammaburg videlicet, Bremun, Bukkiun,
Ramaslaun, Birchsinun, Hasalinge, Ripesholt, aliquam potestatem sibi usurpet, litis scilicet et
colonis atque iamundilingis, vel eos aliquis capitis banno ob capitis furtum, vel alio quolibet banno
constringat, aut aliquam iustitiam cogat facere, nisi advocati archiepiscopi prenominati, quos idem
ipse velit et constituat advocatos. Ipsi vero advocati predictos homines banno nostro constringant
ad omnem iustitiam faciendam.

Donamus quoque Hamaburgensis ecclesie predictoramque monasteriorum illo pertinentium
clericis potestatem eligendi inter se sive aliunde, si necessitas exposcat, episcopum.

1*
 
Annotationen