Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Albinus, Bernhard Siegfried; Eustachi, Bartolommeo [Hrsg.]
Bernardi Siegfried Albini Medicinae Doctoris ... Collegii Chirurgici Leidensis Praesidis Explicatio Tabularum Anatomicarum Bartholomaei Eustachii, Anatomici Summi — Leiden, 1744

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.8346#0038
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
24 P R A E F A T I O.
set, si qua praeterea aberrasse se, postea cognovisset. Nihil
autem Explicationis illius attigi, nisi quod ad rerum , quid
sint, interpretationem attineat. Et praeterii levia quaedam,
utpote per se apparentia , quae excidere Lancisio lacile po-
tuerunt: cujus generis si quae tamen annotanda tyronum
caussa duxi, nolite, quaeso , in malam partem interpretari.
Illud autem animadvertendum est , plerosque quidem nume-
ros , quibus partes in Explicatione Lancisii designatae sunt,
in partes illas satis accurate incidere : non raro tamen in par-
tes , in quas debere videntur , non incidere, ut nisi vitiosos
ene numeros illos agnoscas, multo etiam saepius a veritate
dessexisse videri pomt. Nihil autem refert hic inquirere, u-
trum mensurae istud vitio imputandum sit, an metiendi ra-
tioni, an aliae cuicunque caustae. Sed non potui, quin mo-
nerem, ubicunque tale quid occurrerit. Et fortasse aliis etiam
in locis, quam de quibus monui, ubi error in re este vide-
tur , tantum in numeris residet. Monere autem operaepre-
cium non fuit, ubi tantum leviter aberrant, ut etiam a me-
diocriter exercitato facile , quid designetur, perspiciatur. Et
in aliquibus etiam ne aberratum quidem este dici potest , eo
quod aut numeris illis ita accurate designari res nequeant, aut
designari necestarium non fuerit, cum nemo facile reperiatur,
quem talis tam parva differentia moretur. Quam dimcile au-
tem sit, talibus in rebus cavere ne quicquam alicubi aberres,
aut etiam ne quis gravior error irrepat, nemo , puto , non
videt: ne videar negligentiae accusare velle aut Lancisium i-
psum , aut Soldatum, qui refert in Monitis , Lancifium volu-
ijfe, ut ipse fingulas Tabularum particulas, quae animadverfione
magis dignae habitae fint, per appofitos numeros fideliter ofien-
deret.
- Restaret nunc , ut de illis Clarimmorum Virorum annota-
tionibus loquerer, quibus multa ab iis tam egregie partim ex-
plicata sunt, partim illustrata. Multa primum Amplistimus
Lancisius protulit; qui satis non esse putans , Tabulas a se
diligenter secundisque avibus quaesitas, ac feliciter repertas,
in lucem proferre, sumsit sibi quoque laborem notas addendi.
Et, ut tradit in Praefatione , quoniam, ne frequens locorum ob-
scuritas se in errorem duceret, faepe , maximeque eft veritus ;
idcirco in laboris honefti focietatem vocavit D. Antonimn Pachio-
num Medicum Romanum , & in rebus ptissimum Anatomicis ap-<
prime
Bildbeschreibung
Für diese Seite sind hier keine Informationen vorhanden.

Spalte temporär ausblenden
 
Annotationen