Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Albinus, Bernhard Siegfried; Eustachi, Bartolommeo [Editor]
Bernardi Siegfried Albini Medicinae Doctoris ... Collegii Chirurgici Leidensis Praesidis Explicatio Tabularum Anatomicarum Bartholomaei Eustachii, Anatomici Summi — Leiden, 1744

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.8346#0037
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
PR AEFATIO. 23
Cujus Explicationem postquam accuratius inspexi , magnitu-
dinem agnovi Eximii Viri erga Anatomes Amatores merito-
rum, & simul indolui, inveniri in ea quaedam, quae detra-
here de meritis illis aliquid videantur. Quamvis enim mul-
ta contineat, quae omni laude digna sunt, negari tamen non
potest , continere etiam quibus alsentiri nequeamus. Quod
cum ita sit, neque negligenda esse laudabilia ilia, quae tra-
didit, puto , neque tamen plus ei tribuendum , quam veri-
tatis cultores deceat. Licebit igitur, ni fallor, quibus in re-
bus minus probanda tradiderit, monere veritatis amatores;
ita tamen , ne magis minuere exislimationem ejus velle vi-
deamur, quam communi utilitati consulere : praesertim cum
ignoscendum ipsi sit vel ob unum bene merendi studium, &
valere apud omnes debeat justa excusatio & difficultatis re-
rum, & angustiarum temporis , intra quod conscripsk Expli-
cationem suam, multis alioquin magnisque negotiis occupati:
ad quod accedit, quod asfech fuerit aetate ac valetudine , ut
ex Clarissimi Morgagni tum Adversariis anatomicis tertiis, A-
nimadv. XLV. tum Epistola anatomica prima, §. 76. intelligi-
mus. Adde quod ipse in Praefatione scripserit, se in eden~
do hoc opere efse haefitantiorem, ne fcilicet multa inchoata folum,
ac rudia , immo forte perperam ex Commentariolis suis excidiffe
quis opinetur, quem tamen velit praefentibus frui. Qua-
propter aequo animo ferre vix posfumus, durius, quam de-
cet, reprehendi ea , quae emendanda ducantur , atque ita
cum primi ordinis Viro agi , tanquam si eslet aliquis ex in-
fima Scriptorum plebe. A quo tantum absum, ut, cum Ex-
plicationem ejus expendere coepi, tantum dederim honori
& meritis ejus , ut toties dolore asfici me senserim , quoties
occurrerem alicui rei , quae juslam emendationem esfugere
nequibat. Atque illa ipsa reverentia ab emendationibus pro-
ferendis etiam nunc cohibere me potuisfet, nisi negligi pas-
sim ab Anatomes Studiosis Lancisii Explicationem intellexis-
sem , eo quod in omnium animis insideat opinio haec, du-
biam elle & incertam , errorumque plenam: meamque adeo
operam asferendam esfe existimaverim , ut allatis emendatio-
nibus, si poslem, esficerem , ut sludiosius , & securius (nisi
modo ego etiam, dum emendare volui, hallucinatus aliquid
sum) Explicatione illa utantur, fruantur. Nec dubium quin
Lancisius, ut quaedam ipse emendavit, sic emendaturus hnV
F 2 set,
Image description
There is no information available here for this page.

Temporarily hide column
 
Annotationen