Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Fellenberg, Daniel [Editor]; Literarische Gesellschaft [Editor]; Wagner, Abraham [Oth.]
Jurisprudentia Antiqua Continens Opuscula Et Dissertationes Quibus Leges Antiquæ Præsertim Mosaicæ, Graecæ, et Romanæ, Illustrantur (2) — Bernæ: Sumptibus Societatis Litterariæ, 1761 [VD18 9077924X]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.48959#0171
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
DE FURTO PER LANCEM &c. 159

contra liberius indulgebant uxoribus , conviviisque hilarioribus dominas ad-
hibere nihil pensi saciebant : a quibus tamen innuptae & acerbae virguncu-
lae arcebantur, auctore Varrone in Agathone luo apud No n i u μ M a r-
cellum de Proprietate Sermonum cap. 1 V. §. 41. Verba Varronis : „ Vir-
„ go de convivio arcebatur ideo, quod Majores noftri virginis acerbas aureis
„ Veneris vocabulis imbui noluerunt. „ Quo facit illud Plauti, vel potius
Accii cujusdam , apud Festum Pompejum in Nupta Verba : Pirgo sum,
nondum didici nupta verba dicere. Videatur Albericus Gentilis de
Nuptiis lib. II. cap. III. Tantum de loco Festi. Quse ex Plauto', Pe-
tronio, Apulejo aliisque vulgo citantur, examinabimus capite VII. ubi
de perquisitione per prasconem & libellum.


CAPUT V.

De Origine Instituti Romani.

I-

Occqfio ferendi XII. Tabulas. Haufla non solum ex Jure Attico , ve-
rum etiam ex inftitutis patriis, utriusque Gratia, irnmo & Lacedamonio-
rttm. Divus Auguflinus & Galvamis refelluntur. Quare Livio fimplici-
ter Attica. Maxima has inter & Decemvirales convenientia.

R ince ?s terrarum populus arma magis quam jura edodus circa Urbis
regnique primordia sine lege certa, sine jure certo primum agere in-
stituit, audore Pomponio Sexto in Enchiridio de Origine Juris.
Omnia manu gubernabantur a Regibus. Ab his sancitse leges Papiriano Juri
originem dederunt. Illis vero exatlis & hoc exolevit ; quum Consutes sua
civibus placita obtrudere pro legibus remis velis adulterentur. Impotenti
eorum dominationi , quas atrocior ipsa videbatur tyrannide, duobus pro uno
dominis miseram plebem lacerantibus , obviam ire voluit Cajus Terentius Ar-
la Tribunus Plebis, promulgata lege A. U. C. CCXCI. L. Lucretio Tri-
cipitino , & T. Veturio Gemino Coli de creandis Quinqueviris, qui leges
de,
 
Annotationen