Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Fellenberg, Daniel [Hrsg.]; Literarische Gesellschaft [Hrsg.]
Jurisprudentia Antiqua: Collectio Opusculorum Historicor. Philolog. Quibus Leges Antiquæ Mosaicæ, Græcæ Et Romanæ Illustrantur (Tomus 1) — Bernæ: Sumtibus Societatis Litterariæ, 1794 [VD18 90791835]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.49684#0181

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
AD L. JULIAM DE A D U L T. 119
§. VIII.
Alia Romuli inftltuta ad promovendam matronarum pudicitiam comparata.

T a n t a erat primae Romae contra άκολ^ίαν foeminarum severitas: parata
amissio jurium, quae consarreatio tribuerat, omnium , repudii & expulsionis
metus, mulda, arma denique patris & mariti, quae mos & Lex dederant
acuerantve. Praeterea vivebant dura Lege mulieres, quibus nefas erat, digito
attingere virum quibuscunque probris maculatum, neque iis tamen ullo mo-
do, ii νό/Λχς in manum viri convenerant, licentia dabatur diver-
tendi; iouo? prosecto, quem merito Plutarchus [a] c-φΑΑν appellat.
Verum ne tristis essct, & horrida uxoris Romanae pudicitia; cogitaverant
primi Reges Romulus & Tatius, quo honesto comitatis genere severitatem
temperarent. Juvat & haec percurrere prisci aevi instituta, quibus Matronae
incitabantur ad intemeratam castitatem. Praeeat nobis Plutarchus [ b ].
ΑΛλίό /Av τα πολλά ταίς γύναιων Ας τι/χην dAoazav, ων ταυτα Αιν. ifAsatr&ai
/Av Ai βαΑΑΑαις. „ Multa vero Matronis honoris causa tribuerunt, ex qui-
„ bus & hoc est, ut eis via cedatur. „ Vereor autem, ne in hoc primo
honoris genere fallatur Plutarchus, cum potius crediderim Valerio
Maximo [cl, qui id non ad priscorum Regum tempora, sed ad SC. M.
Coriolani aevo conditum non sine verosimilitudine refert. Ille vero ait, „ in
„ quarum (Volumniae nimirum & Veturiae, quae Marcium placaverant) ho-
„ norem Senatus Matronarum ordinem benigni [simis decretis adornavit, san-
„ xit namque , ut foeminis femita viri cederent, confessus plus salutis Rei-
„ publicae in stola quam in armis fuisse. „ Hoc particulam credo fuisse SCti,
plebiscito consirmati, de quo legendus Dionysius Halicarnas-
seus d T Pergit Plutarchus αισ-χοον de /a^^vd /m^A ώπιίν πα/Ασης
γυναίκες} /Μ]ό οφ&ηναι γυ/αιον η Ακην φίυγζιν παεα τοίς ίπι των φονικών κΑΑτωοΊ.
Forte non errabo, si & iisdem temporibus priscis tribuam institutum, quod
Valerius Maximus [e] commemorat, nefas nimirum fuisse Matronam
in

[a] Vit. Romuli p. 2i.
[bΊ Ibid. pag. 50.
[c] Lib. V. cap. 2.

[d] Lib. VIII. cap. ?8i. p. $2$.
[eJ Lib. II. cap. 1.
Q.2
 
Annotationen