Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Fellenberg, Daniel [Hrsg.]; Literarische Gesellschaft [Hrsg.]
Jurisprudentia Antiqua: Collectio Opusculorum Historicor. Philolog. Quibus Leges Antiquæ Mosaicæ, Græcæ Et Romanæ Illustrantur (Tomus 1) — Bernæ: Sumtibus Societatis Litterariæ, 1794 [VD18 90791835]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.49684#0396

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
334

Η E R M. CANNEGIETE R

C A P U T L

1 E g i s, qua de agimus, meminerunt duo , A. Gellius & alius, quem
quo nomine dicam , dubito, vulgo S. Pompejus Festus esse cre-
ditur. Gellius No&ium Atticarum lib. 4. cap. 3. his verbis: „ Pellicem
„ autem appellatam probrosamque habitam eam , quae junfta consvetaque esset
„ cum eo, in cujus manu mancipioque alia matrimonii caussa soret, hac anti-
53 quissima lege ossenditur, quam Nurnte regis fuisse accepimus. Pellex aram
„ Junonis ne tangito, fi tanget, Junoni crinibus demifiis agnum feminam cadito.
„ Pellex autem quasi TraKX&J id est quasi τταλλακις, ut pleraque alia , ita
„ hoc quoque vocabulum de Graeco flexum est. „ Ita habent vulgatiores
editi scriptique libri. Pompeji Festi, ut autumant, verba haec sunt in
voce pellices : „ Pellices nunc quidem appellantur alienis succumbentes non
„ solum feminae sed etiam mares. Antiqui eam proprie pellicem nomina-
„ bant, quae uxorem habenti nubebat. Cui generi mulierum etiam poe-
„ na constituta est a Pompilio hac lege : Pellex aram Junonis ne tangito, si
„ tanget, Junoni crinibus demifis agnum feminam cadito. „ Quod dixi, du-
bium esse mihi auitorem eorum, caussa haec est : primo , quod Verrii
F l a c c i , P ο m p e j i F e s t i , & Paulli expolitiones mixtae sunt. Nam
ut Flaccum Festus, ita F e s τ u μ P λ u l l u s modo detractis non-
nullis circumcidit, modo additis auxit. Deinde, quia locus ille in fragmen-
to Bibliothecae Farnesianae desideratur , nec de iis quidquam in Pomponi i
Liet i schedis proditum : quod fragmentum Festi libros littera L. poste-
riores nobis reliquit, dicerem intaminatos, nisi partem reiiduam mures' cir-
cumrosissent, & librarii inquinassent, schedae vero avulsi & rupta membra ha-
berent. Quominus autem Paulli , quicimque is fuit, censeam , sacit ser-
mo hominis hujus insicetus & poene barbarus, quem ex praesatione ejus ad
Carolum regem cognoscimus, a quo castigatior dicftio panni illius, quem, ut
dixi, Fe sti esse existimant, longissime recedit. Quid enim latiniusac casti-
gatius alienis fuccumbentes & nubere? Succumbere eodem sensu usurpat gra-
vissimus scriptor Varro de re r:ijl. lib. 2. capi. 10. „ quibus (lc. vir,gini-
w bus,)5
 
Annotationen