Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Fellenberg, Daniel [Editor]; Literarische Gesellschaft [Editor]
Jurisprudentia Antiqua: Collectio Opusculorum Historicor. Philolog. Quibus Leges Antiquæ Mosaicæ, Græcæ Et Romanæ Illustrantur (Tomus 2) — Bernæ: Sumtibus Societatis Litterariæ, 1794 [VD18 90791843]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.49508#0090
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
78 Η E R M, CANNEGIETE R
rum , id est Angulorum, vide de hac voce Gellium lib. io. c. 20. &
F e s τ u m in voce privos, adde Nonium: J ο s. S c a l i g e r ad Festum
nonnulla ioca adfert, in quae perperam privatus ut hic pro privus irrepsit,
quibus adde Justin. 12. 8. 3· „ Commisso itaque praelio exercitum
„ suum Macedonas invadere jubet, sibi regem eorum privatum hostem de-
„ poscit; „ corruptum jam locum vidit Schefferus, emendo privum
bofiem deposcit; diem solemnitatis accipe diem compitaliorum; inculcantem
populum iricellige multitudinem confluentem ad solennia lacra, & concul-
cantem lata agrorum confinium; vox haec rerum Agrariarum Scriptoribus
usurpata, Columella lib. 2. c. 20. „ Area quoque si terrena erit,
„ ut sit ad trituram satis habilis, primum radatur, deinde confodiatur, per-
„ mistisque paleis cum amurca , quae salem non accepit, extergatur : nam
„ ea res a populatione murium formicarumque frumenta defendit; tum aequa-
„ ta paviculis vel molari lapide condensetur, & rursus subjectis paleis incul-
„ cetur. „ Adde lib. XI. c. 3. Verum e diverticulo, in quod Aggenus
evocarat, ad Nonium redeo.
INDE. Unde Venet. 1496·. & 1498. Utrum praeferas ssocci non in-
terduim.
TETHYS. Tbetbys Venet. 1496. & 1498. Versus Virgilii est
Georg. 1. 31.
POPULI ROMANI. Patrum Venet. 1496·. 1498. ortus error ex
nota veterum P. R. & PO. RO. quam posteriorem notam editio Parisienlis
1^29. exhibet, utramque exponit Valerius Prosus Populi Romani,
adde notas Magnonis.
PERCUCURRIT, reliqui omnes percurrit. Hadrianus Ju-
nius tamen in margine Editionis Antwerp. 176$. ex Codice antiquo ad-
scripsit percucurrit. Eadem vox variis lectionibus inserta est ab editore Pari-
liensi anni i$83- percucurrit, si sorte opus & hoc monuisse, est apud >
Su e τ on. in Neron. c. 3. & Fl ο r. lib. 4. c. ult. n. 23. adde Freinshem.
in indice Flori in voce concucurrit.

CAPUT
 
Annotationen