Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Fellenberg, Daniel [Hrsg.]; Literarische Gesellschaft [Hrsg.]
Jurisprudentia Antiqua: Collectio Opusculorum Historicor. Philolog. Quibus Leges Antiquæ Mosaicæ, Græcæ Et Romanæ Illustrantur (Tomus 2) — Bernæ: Sumtibus Societatis Litterariæ, 1794 [VD18 90791843]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.49508#0303
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
SING. CAP. EX HIST. TRIUMVIRATUS &c. 291
quod Cicero [a] his verbis indicat: „ Cur M. Brutus te (Antonio) re-
„ ferente legibus est solatus, 11 ab urbe plus quam decem dies abfuisset?,,
Interim pro eo ludi Apollinares, quorum cura ad Praetorem spedabat, ce-
lebrabantur, jus vero inter cives dicebat Consulis frater C. Antonius [b].
Nihil nos movere potest, quod Bruti & Cassii complura Edida Romae pro-
posita else passim legamus [c]. Ea enim non ut alia Praetoria edida de re-
bus ad hujus magistratus jurisdidionem {pedantibus erant concepta ; sed vo-
luntatem Bruti & Cassii erga populum Romanum studiumque libertatis &
pacis declarabant, ut docent verba, quae ex ejusmodi Edido conservavit
Vellejus [d]: „ Libenter se vel in perpetuo exsilio viduros, dum res-
„ publica constaret concordia, nec ullam belli civilis praebituros materiam;
„ plurimum libi honoris essie in conscientia fadi sui. „ Quemadmodum
vero Praetores, ita & alii ex optimatibus multi urbe, in qua neque secu-
ritati suae neque dignitati consultum videbant, cedendi consilmm ceperant.
Non ultimus inter eos Cicero, qui de suo itinere „ Quas cum audi-
„ re, inquit [e], mallem quam videre, haberemque jus legationis liberae,--
„ discessi. „ Erant alioquin legationes liberae non ita laudabiles, a Cicero-
ne certe saepenumero improbatae, quod Sociis Romanorum imo & exteris
nationibus essient onerosae, cum tamen eas sui quisque commodi non rei-
publ. caussa susciperet. Hoc innuit, quando „ Atque illud , inquit [f], circum-
„ spicite mentibus, unaque legatos nostros homines audoritate tenui, qui
„ rerum privatarum caussa legationes liberas obeunt, tamen exterae nationes
„ serre vix possunt. Grave est enim nomen imperii, atque id etiam in le-
„ vi persona pertimescitur, propterea quod vestro non suo nomine, cum
„ hinc egressi sunt, abutuntur , „ & de sociis [ g ] : „ An legationes sumere
„ liberas, exigendi cauila, sicut & tu ipse nuper & multi viri boni iaepe
„ secerunt, redum est ? quod ego non reprehendo, socios video queri. „
Non autem satis decorum erat, sui commodi aut certe otii [h] caussa &
abusu audoritatis, quam nomen tribuebat legati, sociis exterisque creare in-
commoda. Hinc in Consulatu suo eas plane tollendi coniilium ceperat C1-
Oo 2 cero

[a] Phil. 11. Cap. ij. [eJ Philipp. 1. c. 2.
[bJ Pig h. annal. ad a. u. e. D C CIX. [f] De Leg. agrar. contra RvJl. II, Cap, if.
LCJ Cicero Philipp. I. c. j, ad Attic. [g] Pro L. 1'tacco cap. 34.
ep. 20. XVI. ep. 7. [h] Cicer. 4? Zeg·. Z. .4·.,
[<] Hijlor. lib. II. Cap. 62.
 
Annotationen