Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Fellenberg, Daniel [Hrsg.]; Literarische Gesellschaft [Hrsg.]
Jurisprudentia Antiqua: Collectio Opusculorum Historicor. Philolog. Quibus Leges Antiquæ Mosaicæ, Græcæ Et Romanæ Illustrantur (Tomus 2) — Bernæ: Sumtibus Societatis Litterariæ, 1794 [VD18 90791843]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.49508#0370
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
38$ GEORG. JORD E N S
§· IV.
Legis Confantiniame fenfiis ex Lege Zenonis.
Quteri autem pollet, an non deperditae Constantinianae legis sensus
& argumentum, exZenoniana, quae eam renovavit, aliquatenus colligi ho-
diedum possit ? Quod ad me attinet, arbitror equidem, sive conjicio potius,
eadem omnino, quae ex superstite Zenonis lege, in d. I. $. C. continentur,
etiam a Constantino antea sancita fuisie. Sane enim, quod ad concubinas,
quae cum effectu legitimationis naturalium duci poliunt, Constantino pariter
a: Zenoni placuisse putem, solas ita duci ingenuas polle, certistimo sunt ar-
gumento haec initialia dictae constitutionis verba, in l. $. C. de Nat. lib. „Bivi
„ Ccnftantini, qui veneranda Christianorum fide Romanum munivit Imperium,
„ iuper ingenuis concubinis ducendis uxoribus; filiis quin etiam, ex iisdem
„ vel ante matrimonium, vel postea progenitis, suis ac legitimis habendis,
„ facratijstmam Conftitutionem renovantes, jubemus &c. „ Quamvis itaque non
aeque jam constet, Constantinum iblos ante legem luam natos, & deficienti-
bus demum legitimis, legitimari voluisse ; tamen illud prorius mihi verosi-
mile fit, tum quia scopus Ccnstantini, idem qui Zenonis, legitimis savendi
nuptiis , & concubinatum ingenuarum abrogandi, neutiquam patiebatur,
qiiicquam juri legitimorum detrahi; sed ex adverso exigebat, ut beneficium
legis ad solos jam natos restringeretur; tum quia Imp. Zeno diserte testatur,
ie renovare conftitiitionern Conftantini, ne minimae quidem mutationis a se
fadae mentione injecta. Haec mea qualiscunque conjeftura est; neque enim
in re tam deniis antiquitatum tenebris involuta quidquam certi definire prae-
lum o.
V.
Periodus secunda.
Altera, quae a lata lege 6. C. de Natur, lib. ad promulgatam usque
1. 7. eod. per XI. annos, & aliquot menses, id quod subscriptiones utrius-
que textus indicant, procurrit, unica Imperatoris Anastasii constitutione con-
tinetur, in d. I. 6. Qua jus Zenonianum dupliciter mutatum reperimus,
i. quod ad objeblum legitimationis; quum enim lex Zenonis unice pertineret
ad natos ex ingenuis concubinis; voluit Anastalius, beneficium iuae constitu-
tionis cum omnibus, quotquot deinceps nalcerentur, pariter communicari:
quemadmodum non. solum ex hac l. 6. sed etiam ex lege sequenti manifeste
appa-
 
Annotationen