Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Fellenberg, Daniel [Editor]; Literarische Gesellschaft [Editor]
Jurisprudentia Antiqua: Collectio Opusculorum Historicor. Philolog. Quibus Leges Antiquæ Mosaicæ, Græcæ Et Romanæ Illustrantur (Tomus 2) — Bernæ: Sumtibus Societatis Litterariæ, 1794 [VD18 90791843]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.49508#0359
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
DE LEGITIMATIONE.

347

enim mulier sit ingenua honesta, nuptiae praesumuntur, nisi conjunftio pro-
betur concubinariaiin quaestuaria, concubinatus prresumtio obtinet. Sin-
gulare vero in concubina, quod in uxore non ita obtinet, hoc est, etiam
a Praeside in provincia alburni concubinam ex eadem provincia oriundam pos-
se, L 38. D. de Rit. Nupt. quodque mulier quinquagenaria major, non ob-
gftnte Lege Julia & Papia, concubina esse, non uxor, queat. Luit. D. de
Concub.
§. I X.
Differentia nuptias inter eft concubinatum.
Ceterum concubina, & dignitate, U? animi deftinatione, ab uxore
diverfa eft; quamvis enim concubinatus licita sit conjunctio, non minus quam
nuptias, in multis tamen diversa concubina: & uxoris ratio est; neque solo
deleriu , vel sola animi destinatione ab ea differt, quod velle prima sacie vi-
deri Paulus poliet, in Sent. A lib. II. tit. XX. & in l. 4. D. de Concub.
qui tamen, si refte ejus verba perpendamus, priore loco nihil aliud docuit,
quam quod, cessante juris differentia uxorem inter & concubinam, respedu
prohibitae plurium limul foeminarum conjunctionis, maneat nihilominus disse-
rentia quod ad deleftum. Conser sis quae contra T η ο m a s i u m notavimus
supra, in not. ad §. III. lit. b. hujus capitis. Loco autem Pauli posteriore,
animi deftinatio unice tanquam criterium consideratur, ex quo mulier, quae
tam uxor, quam concubina esse potest, dignosci possit, uxor sit an concu-
bina ? Quamvis igitur largiamur, differentiam nuptiarum & concubinatus,
ex animi deftinatione3 conspicuam esse ; non tamen ea soia totius diversitatis
ratio est; siquidem longe plures intercedunt differentias, quae ex superioribus
prae. colligi possunt, verbi gratia, quod damnata adulterii, quod mulier
provincialis, & quinquagenaria major, concubinae esse possint, nuptiis tan-
tum jure prohibitis; ex quibus diserimen utriusque conjumftionis abunde in-
telligitur. Addi tamen & aliae utriusque disserentiae possunt; sic enim ( 1)
uxor a concubina distinguitur dignitate; majore enim censetur uxor, quam
concubina, utpote matrissamilias honestatem non habens, l. 49. §. 4. D. de
'Legat. III. excepta sorsan liberta , concubina patroni , /.41. I). de Rit.
nupt. quam exposuerunt, Anipliss. Huberus, D Observ.. Juris Human. L. II.
cap. XI. §. 1 1. & Celeberrimus Jo annes Voetius in Comment.
ad tit. 7Γ. de Concub. n. 3. (2) Uxori constante matrimonio maritus do-
nare nequit, tot. tit. Ώ. de Donat, inter virum & uxorem, sed vir concubi-
X x 2 narius
 
Annotationen