Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Fellenberg, Daniel [Editor]; Literarische Gesellschaft [Editor]
Jurisprudentia Antiqua: Collectio Opusculorum Historicor. Philolog. Quibus Leges Antiquæ Mosaicæ, Græcæ Et Romanæ Illustrantur (Tomus 2) — Bernæ: Sumtibus Societatis Litterariæ, 1794 [VD18 90791843]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.49508#0648
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
636 J A C. G R 0 N Ο V I U S
ditionis homo solet : „ adeo ut eas legendas primum offerat, deinde com-
„ putandas , ut explorari poisit , probe an improbe imputationes reseran-
„ tur, accepta recte smt relata , an non recte, cautiones instrumentaque
„ omnia actus sui heredi exhibeat, atque etiam reliqua solvat:,, & „ hoc
„ casu, „ ut ait Marcianus libro fecundo Inftitutionum [ a ], „ arbiter
„ in servum & dominum , id est, heredem dandus est de rationibus excu-
„ tiendis ; quem etiam , si pure, id eft sine conditione earum reddenda-
„ rum servo sit relida libertas fideicommisiaria, a praetore confeftim dari
„ debere ex reseripto Divi Pii „ monuit Ulpianus Zz7w FI. Fideicom-
mifforum [b], ,, ut apud eum rationes, quas administravit, ex fide reddat,
„ qui & corpora rationum, & si quas res ex his detinet , cogendus est per
„ praetorem restituere , & de singulis heredem-instruere: ,, At, quid ita-
tuendum sit , si testator vetuerit servam suum testamento manumissum he-
redibus rationes reddere, in hujus Legis 119. parte priore tamquam in re-
gula propoihit, ejusque prohibitionis verus quis ac legitimus esset sensus at-
que intelledus mira sane nec minus perspicua brevitate explicare sategit JCtus
noster, dum praecipit, si servus rerum dominicarum ador ab domino in
ultima voluntate rnanumisius sit, vetitusque rationes heredibus reddere, ho-
rum verborum eam non esse consequentiam , ut , quae apud illum res sunt
& pecuniae ex rationibus dominicis, fibi ipse retineat, sed hanc potius , ut
earum scrupulosa atque anxia & nimis exada inquisitio inhibita suisse videa-
tur; adeoque in iis examinandis negligentiae ratio non habeatur, sed tan-
tummodo fraudi-um. E. G. Si res quasdam clam amovit & lubtraxit, aut
data opera ipsas rationes intervertit , & si quae alis sunt servorum nequam
machinationes plures. In hac lege negligentia, quae desidiam, culpam &
segmtiem notat, opponitur sraudibus, quae sunt calliditates & fallaciae , ad
alterum circumveniendum , fallendum , decipiendum adhibitae, quibus con-
traria est bona fides [c]. Ejusmodi autem negligentia tum videbitur elic
remissa a testatore, quae leve^i culpam non excedit. Fraudis enim appella-
tio , quum sibi oppositam habeat negligentiam, quae fimpliciter posita levem
culpam notare censenda est , dolum & latam culpam sigmficat. Non igitur
ex testatoris voluntate is servus ador de ea negligentia, quae levi aut leviffi-
ma

[a] L. §. i. D. de MunumiJJion. 7. B. Si is, qui teftum. lib.
[bj. Z. 3,7. D. de FideiciHniMjg. Liberi. L. 1. [e] L. 1. §. D*. pro Socia.
 
Annotationen