Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Fichard, Johann Carl von
Italia (1536/37) (in: Frankfurtisches Archiv für ältere deutsche Litteratur und Geschichte ; 3.1815. S. 1-130) — Frankfurt a.M., 1815

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.3311#0024
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
22
Altera proxima.
Alexandri Borgiae Papae VI. anno IIII. die
V. Decembris. M. CCCCLXXXXV. Tiberis
ad hoc signum inundavit.
DE TEMPLIS ET SACELLIS IN GENERE.
Tenipla et Sacella in urbe passim videntur penc
innumerabilia. Ex his, quae ex Ethnica vetustate
supersunt, shigularem habent formam. Pleraqua
enim rotunda tantum sunt (quanquam et quadrata
fuerint quaedam) neque fenestras habent, sed in
summo tholo foramen solum rotundum patet, per
quod penetrat lux et etiam pluvia. Item unus tantum
ad illa est aditus, unaquc porta. Unde Var.' sOmne
templum debct esse continuo septum, nec plus quam
unum introitum haJ)ere«. Praeterea et hoc templa
apud veteres babebant, quod in sublimi condita gra-
dibus asccndebantur, uno Consi excepto. Praedicta
omnia hodie videntur in Templo Fauni, Castoris
Pollucis, Bachi, Pantheo et pluribus aliis,
gradibus tamen non ascenduntur hodie, quod urbs
toties x^epetitis ruinis, incredibilem in modum excre-
vit, de quibus inserius annotabo. Reliqua templa
a nostris olim condita, communem habent formam.
Exornata sunt satis , pavimenla tesselatim composita ,
dirersicoloria, maximis orbibus ex marmore porphy-
retico vel pario hinc inde passim interpositis, et
instar speculi relucentibus, maxime apud Salvato-
rem, ubi et somptuosissimum oi"ganum. Columnae
stxiatae per transversum tanquam turno, item ple-
raeque strias ii» longxim habentes, ex vario genere
marmorum, non in templis solum, verum',etiam in
urbe passim vidcntur. Potiores autem celebriorcsque
ecclcsiae sunt istae.
 
Annotationen