Fichard, Johann Carl von
Italia (1536/37) (in: Frankfurtisches Archiv für ältere deutsche Litteratur und Geschichte ; 3.1815. S. 1-130) — Frankfurt a.M., 1815

Page: 27
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/fichard1815/0029
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
27
itaqtie ascendenli recta Capitolium (hoc est palatium,
iii quoPraetorRomanus, puto Senatorem urbis vocant,
iiabitat), ad dextrani vero palatium II. Conservato-
rum, ad sinistram templum Ara Coeli, (utrisque pa-
lahis multo altius) occurrit. In medio est satis lata
pJanities. Utrumque autem palatiumCapitolium gene-
1'ahter dicitur, nam cum ex ipso veteri Capitolio nunc
mhil supersit, sane incertum est Capitolii appellatio-
nem. vel huic vcl isti attribuere. Non dubito autem,
quin Capitolium vctus utrunque locum occupai-it.
Praetoris igitur Palatium , nihil quod ego
Viderim, vel ex aliis audiverim, memorabile continet.
Oblonga quadrataque sorma est. Intus aulam habet
admodum amplam, in qua causae civiles criminalesque
aguntur, ipso Praetore iudicio praesidente. Nihil
ornati conspicitur. Picturae quae paucae|in ea fue-
runt, iam senio obliteratae sunt. Breviter, et intus
et foris vetustate tantum, veterique Romano nomirie
conspicuum est. Ascenditur intus clivo continuo,
mulis potius quam hominibus facto, Foris parietes
superiorum praetorum insigniis oppleti surit.
Palatium vero Conservatorum et -amplius
multo et «plendidius est. Habet enim tam foris quam
lntus porticus. Ilabet in medio aream sub die ele-
gantem, habet adiunctos hortos etc. Primum igituv
ante porticum istius palatii foris duo pari forma mar-
morea iluviorum simulacra, seminuda, et invicem se
rcspicientia, mirandaemagnitudinis videntur, quoruin
alterum Sphynga Aegypti peculiare animal, alterum
lygridem Armeniae iruculentam feram, cui dextri
innituntur cubito, habent, sinistris autem utrumque
cornu copiae, rerum afiluentiam signisicans, tenet.
Tinde quidem volunt, hoc Tygrim, illud vero Niium esse.
loading ...