Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Fichard, Johann Carl von
Italia (1536/37) (in: Frankfurtisches Archiv für ältere deutsche Litteratur und Geschichte ; 3.1815. S. 1-130) — Frankfurt a.M., 1815

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3311#0032
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
30
In ista aulem aula, adiunctisque conelavibus et
aulis, praestantissimae sunt ex veteribus Romanoruiu
historiis picturae, in quibus cernere licet antiquoruin
Romanorum togas (Yenetorum Senatorum similes),
item nuda militum brachia et genua, tibialia, succinc-
toi'ia, calceos multis cordis incruciatis circa pedem
ligatos, quae tamen expressius in Statuis marmoreis
ubique apparent. Ibidem quis modus fuerit feriendi
securi, caedendi virgis, alligandi palo etc.
Circumposita per suos loculos et in his locis sunt
vetera Deorum hominumque simulacra , in quibus
tamen potissima habentur, Satyri slatua pedibus capri.
nis marmorea, et duo simulacra aenca, sorma invenili,
alterum stans servi habitu, alterum nudum pueri seden-
tis curvato corpore e planta pedis acuspinam evellenti
. In hoc quoque Palatio Conservatorum causae
aguntur et diiudicantur, licet earum partium magis
sit Reipublicae incolumitati, urbisque decoro et neces-
sitatibus consulere.
Post Palatiumhocperhortos recta itur adrupem
Tarpeiam prope coniunctam, estautemilla, ubinunc
quoque facinorosi cives Romani puniuntur. Ex illa
pulcherrimus patet in urbem prospectus.
Maxima campana, quam ego Romae audiiri, quae-
que omnino est, in Capitolio est, illa tantum, ubi sup-
plicium de aliqno sumendum est, et in summis festivi-
tatibus Pontisicis etc. pulsatur crebro per diem. ;
Ab altero laterc montis Capiiolini, in monte est
Ara Coeli, ubi alii donmm Octavii Augusti,
alii olim Templum Jovis Feretrii fuisse dicuiit.
Templum hodie est PVanciscanorum, oblongum, in
medio splendide stratum, utrinque negligentius.
In eo est sepulchrum S.' Helenae. Item Reginae
 
Annotationen