Fichard, Johann Carl von
Italia (1536/37) (in: Frankfurtisches Archiv für ältere deutsche Litteratur und Geschichte ; 3.1815. S. 1-130) — Frankfurt a.M., 1815

Page: 58
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/fichard1815/0060
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
58
Discedenti a via lata versus Pantheona occurrit
rudis, nullisnue ornamentis insignis arcus, caetero-
rum ut videtur anliquissimus. Yacant Camillia-
num, sed retro diversum habet. Est instar veteris
portae.
Forum Suarium fuit circa S. Nicolai aedem,
inde in Porcilibus cognominatum.
Palatium S. Marci est amplum et magnifice
coeptum, sed nec ex dimidio perfectuni. Habet
spatiosissimas aulas, in cruarum altera interioin vide-
tur mappa mundi (ut vocant) maxima et ornatissime
picta. Est longitudinis hybernaculi mei inferioris
Francofordiae, altitudinis fere eiusdem. Septa est
ligneis cancellis, ne prope accedenlium manibus
contaminetur. Pontifex hic Paulus, plerumque
hic in aestivis agit.
Prope hoc palatium extat arcus asseritius Carolo
urbem iugredienti excitatus, tumque totus in argen-
tatus. Est etiamnum ornatissimus et elegantissimus,
»ed tempestatibus imbribus<juc in dies magis et magis
corrumpitur.
Carinae ea pars urbis fuerunt, quae secundum
viam Labicanam, ad Sanctorum XL Martyrum et
Clementis, et inde ad S. Petri in vinculis, et Martini
in montibus ecclesias perducit; fuerunt autem aedi-
iicia in modum carinarum.
In ea parte carinarum, ubi nunc apud aedem S-.
Petri ad vincula, sornices maximi inter ruinarum
vastitatem, ijuale Amphitheatrum , extare videntur.
Curiarn veterem fuisse putat Blondus.
Septem Salae non longe ab ecclesia S.
Martini in montibus ad dextram sunt. Marlianus
dicit, esse cisternas ex thermis Titi Imper. super-
loading ...