Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Fichard, Johann Carl von
Italia (1536/37) (in: Frankfurtisches Archiv für ältere deutsche Litteratur und Geschichte ; 3.1815. S. 1-130) — Frankfurt a.M., 1815

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.3311#0064
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
62
omne ci'ederepotest, siverumest. Ego alleram partem
retro manu contrectavi, ct rupturae nulla sensi vesti-
gia, erat enim multo levissima et planissima", eadem
habebat foramen , ad medii fere digiti prosunditatem,
quod non alia re, quam contactu per tot saecula digi-
torum religionis ergo statuae isiic adhibitorum fac-
tum , mihi non aegre persuadebant. Inde pervenitur
ad sacellum (iam non recordor cuius) ubi est remis-
sio omnium peccatbrum. Tabula foris appensa, prope
fenestram quandam cancellatam docet, quale sit,
quodque mulieribus nullis istud ingredi liceat, quae
si per cancellos illos devote introspiciant, participes
sint omnium earum, quarum Ariri, iiidulgentiarum.
Sacellum alioquin perquam angustum est, altaris
tantum unius, et in latere unam habet poi'tulam.
Inde redeundo in hoc transiium multas hinc inde,
nescio quo demittentes, aereas fores vidimus. Taudem
per gradus illos ex domo Pilati translatos, qui candidi
marmoris sunt, descendimus. Quanqvam iuxta sint
alii gradus, tantum pariete disiuncti, per quos vulgo
descenditur ; sunt XXX plus minus, mirum in moduin
lubrici. Circa medium, in quodam gradu crucicula
ferrea est, ad muniendum eum locum, in quem
sanguis Domini, cum pcr eos gradus deduceretur
ceciderit. Et ecce tibi et illic similiter fbveola quac-
dam est, haud dubie devotorum digitis tempore facta.
Nam et proximus inde, et tertius ante hunc gradus,
orantium genubus mire excavatus extritusque est.
Unde mihi tumin mentem venit S.Stephani etLaureir
tii templum Bononiae , in quo ad ino-edibilem modum
huiusmodi devotorum hominnm vestigia videntur.
Extra templum Lateranensc in area stat aerea
equestris statua multo elegantissima, quam alii M.
 
Annotationen