Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Fichard, Johann Carl von
Italia (1536/37) (in: Frankfurtisches Archiv für ältere deutsche Litteratur und Geschichte ; 3.1815. S. 1-130) — Frankfurt a.M., 1815

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3311#0092
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
90
Inde in portum Baianum pervenimus, eius
montes, montagna da Baie, et rcgio late le
Baie dicitur. Istic rursum egressi, iuxta frequen-
tissimas aedificiorum ruinas *), iam vepribus et arbori-
bus maiori parte obductas perreximus ad lacum
Averni hodie quoque lacu. d'A verno dictum,
qui quasi in secessu quodam situs, montibus circum-
datur. Est et ipse fere circulari forma, iustae,
amplitudinis. Nautae negant in eo fundum reperiri.
In eius passim litore ad montes hinc inde aedificia
nostrorum saeculorum existunt, partim satis elegan-
tes, maiori autem ex parte sunt thermae.
Ad huius sinistrum (accedentibus) latus, est
insignis ille mons, qui specum et caineram Sybil-
lae, ut vnlgo nominant, continet. Ad ipsum montem
paululuin ascenditur, deinde tenebricosum quendam
ingressum conspicis. Nos rursum accenso funali, i
quod pergrande attuleramus, intravimus, Mercurium
nostrum sequentes. Primus ingressus satis et latus
et altus est, ita ut duo simul ferc recti transire
possint, vei-um progressu magis et magisj demittitur.
Hic aditus igitur plano itinere quinquaginta aut
sexaginta passibus recta ducit, inde declinat in con-
camerationes quasdam mirabilcs, et prioribus Cento
Gamarellis minime similes; nam et ampliores et qua-
dratiores et altiores sunt, neque tali ordinc, aut

*) Plinius scribit, iuxta lacum Averni Cimmerium
oppidum suissc, cgo autem non ausim dicerc,
has ruinas (quanquain oppidi alicuius omnim.
fuissc vidcantur ) inde restare. Alioquin Avcrno
valdc sunt vicinae.
 
Annotationen